Oedipus
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- curvata picto nuntiat nimbos sinu
- (quis desit illi quive sit dubites color).
- caerulea fulvis mixta oberravit notis,
- sanguinea rursus; ultima in tenebras abit.
- sed ecce pugnax ignis in partes duas
- discedit et se scindit unius sacri
- discors favilla— genitor, horresco intuens:
- libata Bacchi dona permutat cruor
- ambitque densus regium fumus caput
- ipsosque circa spissior vultus sedet
- et nube densa sordidam lucem abdidit.
- quid sit, parens, effare.
- Quid fari queam
- inter tumultus mentis attonitae vagus?
- quidnam loquar? sunt dira, sed in alto mala;
- solet ira certis numinum ostendi notis:
- quid istud est quod esse prolatum volunt
- iterumque nolunt et truces iras tegunt?
- pudet deos nescio quid. huc propere admove
- et sparge salsa colla taurorum mola.