Phaedra

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. Quod facinus, heu me, cerno? quod monstrum intuor?
  2. regale patris asperum signis ebur
  3. capulo refulget, gentis Actaeae decus.
  4. sed ipse quonam evasit?
Ph.
  1. Hi trepidum fuga
  2. videre famuli concitum celeri pede.
Thes.
  1. Pro sancta Pietas, pro gubernator poli
  2. et qui secundum fluctibus regnum moves,
  3. unde ista venit generis infandi lues?
  4. hunc Graia tellus aluit an Taurus Scythes
  5. Colchusque Phasis? redit ad auctores genus
  6. stirpemque primam degener sanguis refert.
  7. est prorsus iste gentis armiferae furor,
  8. odisse Veneris foedera et castum diu
  9. vulgare populis corpus, o tetrum genus
  10. nullaque victum lege melioris soli!
  11. ferae quoque ipsae Veneris evitant nefas,
  12. generisque leges inscius servat pudor.
  13. ubi vultus ille et ficta maiestas viri
  14. atque habitus horrens, prisca et antiqua appetens,'