Phaedra

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. nullam relictos fecit ad superos viam:
  2. thalami remittet ille raptorem sui?
  3. nisi forte amori placidus et Pluton sedet.
Hipp.
  1. Illum quidem aequi caelites reducem dabunt,
  2. sed dum tenebit vota in incerto deus,
  3. pietate caros debita fratres colam
  4. et te merebor esse ne viduam putes
  5. ac tibi parentis ipse supplebo locum.
Ph.
  1. O spes amantum credula, o fallax Amor!
  2. satisne dixi? precibus admotis agam.
  3. Miserere, tacitae mentis exaudi preces—
  4. libet loqui pigetque.
Hipp.
  1. Quodnam istud malum est?
Ph.
  1. Quod in novercam cadere vix credas malum.
Hipp.
  1. Ambigua voce verba perplexa iacis:
  2. effare aperte,
Ph.
  1. Pectus insanum vapor
  2. amorque torret. intimis fervet ferus
  3. penitus medullas atque per venas meat
  4. visceribus ignis mersus et venas latens