Phaedra

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. profudit aetas, nullus his auri fuit
  2. caecus cupido, nullus in campo sacer
  3. divisit agros arbiter populis lapis;
  4. nondum secabant credulae pontum rates:
  5. sua quisque norat maria; non vasto aggere
  6. crebraque turre duxerant urbes latus;
  7. non arma saeva miles aptabat manu
  8. nec torta clausas fregerat saxo gravi
  9. ballista portas, iussa nec dominum pati
  10. iuncto ferebat terra servitium bove:
  11. sed arva per se feta poscentes nihil
  12. pavere gentes, silva nativas opes
  13. et opaca dederant antra nativas domos.
  14. rupere foedus impius lucri furor
  15. et ira praeceps quaeque succensas agit
  16. libido mentes; venit imperii sitis
  17. cruenta, factus praeda maiori minor:
  18. pro iure vires esse. tum primum manu
  19. bellare nuda saxaque et ramos rudes
  20. vertere in arma: non erat gracili levis