Phaedra

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. reclinis ipsa sedis auratae toro
  2. solitos amictus mente non sana abnuit.
Ph.
  1. Removete, famulae, purpura atque auro inlitas
  2. vestes, procul sit muricis Tyrii rubor,
  3. quae fila ramis ultimi Seres legunt:
  4. brevis expeditos zona constringat sinus,
  5. cervix monili vacua, nec niveus lapis
  6. deducat auris, Indici donum maris;
  7. odore crinis sparsus Assyrio vacet,
  8. sic temere iactae. colla perfundant comae
  9. umerosque summos, cursibus motae citis
  10. ventos sequantur, laeva se pharetrae dabit,
  11. hastile vibret dextra Thessalicum manus.
  12. talis severi mater Hippolyti fuit.
  13. qualis relictis frigidi Ponti plagis
  14. egit catervas Atticum pulsans solum
  15. Tanaitis aut Maeotis et nodo comas
  16. coegit emisitque. lunata latus
  17. protecta pelta: talis in silvas ferar.
Nutrix Hippolytus
  1. Regina nemorum, sola quae montes colis