Phaedra

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. pars sanitatis velle sanari fuit.
Ph.
  1. Non omnis animo cessit ingenuo pudor.
  2. paremus, altrix. qui regi non vult amor
  3. vincatur. haud te, fama, maculari sinam.
  4. haec sola ratio est, unicum effugium mali:
  5. virum sequamur, morte praevertam nefas.
Nvtr.
  1. Moderare, alumna, mentis effrenae impetus,
  2. animos coerce, dignam ob hoc vita reor
  3. quod esse temet autumas dignam nece.
Ph.
  1. Decreta mors est: quaeritur fati genus.
  2. laqueone vitam finiam an ferro incubem?
  3. an missa praeceps arce Palladia cadam?
Nvtr.
  1. Sic te senectus nostra praecipiti sinat
  2. perire leto? siste furibundum impetum.
  3. haud quisquam ad vitam facile revocari potest
Ph.
  1. Prohibere nulla ratio periturum potest:
  2. ubi qui mori constituit et debet mori.
  3. proin castitatis vindicem armemus manum.
Nvtr.
  1. Solamen annis unicum fessis, era,
  2. si tam protervus incubat menti furor,