Phaedra
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- volitatque caelo pariter et terris gravis.
- Deum esse amorem turpis et vitio favens
- finxit libido, quoque liberior foret
- titulum furori numinis falsi addidit.
- natum per omnis scilicet terras vagum
- Erycina mittit, ille per caelum volans
- proterva tenera tela molitur manu
- regnumque tantum minimus e superis habet:
- vana ista demens animus ascivit sibi
- Venerisque numen finxit atque arcus dei.
- quisquis secundis rebus exultat nimis
- fluitque luxu, semper insolita appetit.
- tunc illa magnae dira fortunae comes
- subit libido: non placent suetae dapes,
- non tecta sani moris aut vilis scyphus.
- cur in penates rarius tenues subit
- haec delicatae eligens pestis domos?
- cur sancta parvis habitat in tectis Venus
- mediumque sanos vulgus affectus tenet
- et se coercent modica? contra divites