Phaedra
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- sero recusat ferre quod subiit iugum.
- Nec me fugit, quam durus et veri insolens
- ad recta flecti regius nolit tumor,
- quemcumque dederit exitum casus feram:
- fortem facit vicina libertas senem.
- Honesta primum est velle nec labi via.
- pudor est secundus nosse peccandi modum,
- quo, misera, pergis? quid domum infamem aggravas
- superasque matrem? maius est monstro nefas:
- nam monstra fato, moribus scelera imputes,
- si, quod maritus supera non cernit loca,
- tutum esse facinus credis et vacuum metu,
- erras; teneri crede Lethaeo abditum
- Thesea profundo et ferre perpetuam Styga:
- quid ille, lato maria qui regno premit
- populisque reddit iura centeni», pater?
- latere tantum facinus occultum sinet?
- sagax parentum est cura. credamus tamen
- astu doloque tegere nos tantum nefas:
- quid ille rebus lumen infundens suum