Medea
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- meritoque placuit: ultimum, agnosco, scelus
- animo parandum est— liberi quondam mei,
- vos pro paternis sceleribus poenas date.
- Cor pepulit horror, membra torpescunt gelu
- pectusque tremuit. ira discessit loco
- materque tota coniuge expulsa redit,
- egone ut meorum liberum ac prolis meae
- fundam cruorem? melius, a, demens furor!
- incognitum istud facinus ac dirum nefas
- a me quoque absit; quod scelus miseri luent?
- scelus est Iason genitor et maius scelus
- Medea mater— occidant, non sunt mei;
- pereant, mei sunt. crimine et culpa carent,
- sunt innocentes: fateor, et frater fuit.
- quid, anime, titubas? ora quid lacrimae rigant
- variamque nunc huc ira, nunc illuc amor
- diducit? anceps aestus incertam rapit;
- ut saeva rapidi bella cum venti gerunt
- utrimque fluctus maria discordes agunt
- dubiumque fervet pelagus, haut aliter meum