Medea

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. cogitque in orbεs. 'parva sunt' inquit 'mala
  2. et vile telum est. ima quod tellus creat:
  3. caelo petam venena, iam iam tempus est
  4. aliquid movere fraude vulgari altius.
  5. huc ille vasti more torrentis iacens
  6. descendat anguis, cuius immensos duae.
  7. maior minorque, sentiunt nodos ferae
  8. (maior Pelasgis apta. Sidoniis minor)
  9. pressasque tandem solvat Ophiuchus manus
  10. virusque fundat; adsit ad cantus meos
  11. lacessere ausus gemina Python numina.
  12. et Hydra et omnis redeat Herculea manu
  13. succisa serpens, caede se reparans sua.
  14. tu quoque relictis pervigil Colchis ades,
  15. sopite primum cantibus, serpens, meis.'
  16. Postquam evocavit omne serpentum genus,
  17. congerit in unum frugis infaustae mala:
  18. quaecumque generat invius saxis Eryx,
  19. quae fert opertis hieme perpetua iugis
  20. sparsus cruore Caucasus Promethei,