Medea
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- ex opibus illis, quas procul raptas Scythae
- usque a perustis Indiae populis agunt,
- quas quia referta vix domus gaza capit,
- ornamus auro nemora, nil exul tuli
- nisi fratris artus: hos quoque impendi tibi;
- tibi patria cessit, tibi pater, frater, pudor—
- hac dote nupsi. redde fugienti sua.
p.136
- Perimere cum te vellet infestus Creo,
- lacrimis meis evictus exilium dedit.
- Poenam putabam: munus ut video est fuga.
- Dum licet abire, profuge teque hinc eripe:
- gravis ira regum est semper,
- Hoc suades mihi,
- praestas Creusae: paelicem invisam amoves.
- Medea amores obicit?
- Et caedem et dolos.
- Obicere tandem quod potes crimen mihi?
- Quodcumque feci.
- Restat hoc unum insuper,
- tuis ut etiam sceleribus fiam nocens.