Medea

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. aliquando discat, vade veloci fuga
  2. monstrumque saevum horribile iamdudum avehe.
Med.
  1. Quod crimen aut quae culpa multatur fuga?
Cr.
  1. Quae causa pellat, innocens mulier rogat.
Med.
  1. Si iudicas, cognosce, si regnas, iube.
Cr.
  1. Aequum atque iniquum regis imperium feras.
Med.
  1. Iniqua numquam regna perpetuo manent.
p.126
Cr.
  1. I, querere Colchis,
Med.
  1. Redeo: qui advexit, ferat.
Cr.
  1. Vox constitute sera decreto venit.
Med.
  1. Qui statuit aliquid parte inaudita altera,
  2. aequum licet statuerit, haud aequus fuit.
  3. C R. Auditus a te Pelia supplicium tulit?
  4. sed fare, causae detur egregiae locus.
Med.
  1. Difficile quam sit animum ab ira flectere
  2. iam concitatum quamque regale hoc putet
  3. sceptris superbas quisquis admovit manus,
  4. qua coepit ire, regia didici mea.
  5. quamvis enim sim clade miseranda obruta,
  6. expulsa supplex sola deserta, undique