Medea

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. ut fuit, Iason; si minus, vivat tamen
  2. memorque nostri muneris parcat mihi.
  3. culpa est Creontis tota, qui sceptro impotens
  4. coniugia solvit quique genetricem abstrahit
  5. gnatis et arto pignore astrictam fidem
  6. dirimit: petatur solus hic, poenas luat
  7. quas debet, alto cinere cumulabo domum;
  8. videbit atrum verticem flammis agi
  9. Malea longas navibus flectens moras.
Nvtr.
  1. Sile, obsecro, questusque secreto abditos
  2. manda dolori, gravia quisquis vulnera
  3. patiente et aequo mutus animo pertulit,
  4. referre potuit: ira quae tegitur nocet;
  5. professa perdunt odia vindictae locum.
Med.
  1. Levis est dolor qui capere consilium potest
  2. et clepere sese: magna non latitant mala.
  3. libet ire contra,
Nvtr.
  1. Siste furialem impetum,
  2. alumna: vix te tacita defendit quies.
Med.
  1. Fortuna fortes metuit, ignavos premit.