Phoenissae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- Unde ista generi virgo dissimilis suo?
- Fortuna, credis? aliquis est ex me pius?
- non esset umquam, fata bene novi mea,
- nisi ut noceret, ipsa se in leges novas
- natura vertit: regeret in fontem citas
- revolutus undas amnis et noctem afferet
- Phoebea lampas, Hesperus faciet diem;
- ut ad miserias aliquid accedat meas,
- pii quoque erimus, unica Oedipodae est salus,
- non esse salvum, liceat ulcisci patrem
- adhuc inultum, dextra quid cessas iners
- exigere poenas? quicquid exactum est adhuc,
- matri dedisti, mitte genitoris manum,
- animosa virgo:'funus extendi» meum
- longaeque vivi ducis exequias patris.
- aliquando terra corpus invisum tege;
- peccas honesta mente, pietatem vocas
- patrem insepultum trahere, qui cogit mori
- nolentem in aequo est quique properantem impedit;
- nec tamen in aequo est: alterum gravius reor: