Phoenissae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- paci favetur, omnium ferrum iacet
- cessatve tectum; vibrat in fratrum manu.
- laniata canas mater ostendit comas,
- rogat abnuentes, irrigat fletu genas.
- negare matri qui diu dubitat, potest.
- In me arma et ignes vertite, in me omnis ruat
- unam iuventus quaeque ab Inachio venit
- animosa muro quaeque Thebana ferox
- descendit arce; civis atque hostis simul
- hunc petite ventrem, qui dedit fratres viro.
- haec membra passim spargite ac divellite:
- ego utrumque peperi— ponitis ferrum ocius?
- an dico et ex quo? dexteras matri date,
- date dum piae sunt. error invitos adhuc
- fecit nocentes, omne Fortunae fuit
- peccantis in nos crimen: hoc primum nefas
- inter scientes geritur, in vestra manu est,
- utrum velitis: sancta si pietas placet,
- t donate matri pacem, si placuit scelus,
- maius paratum est: media se opponit parens,