Phoenissae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. quis iam deorum, velle fac, quicquam potest
  2. malis tuis adicere? iam nec tu potes
  3. nisi hoc, ut esse te putes dignum nece—
  4. non es nec ulla pectus hoc culpa attigit.
  5. et hoc magis te, genitor, insontem voca.
  6. quod innocens es dis quoque invitis, quid est
  7. quod te efferant, quod novos suffixerit
  8. stimulos dolori? quid te in infernas agit
  9. sedes, quid ex his pellit? ut careas die?
  10. cares; ut altis nobilem muris domum
  11. patriamque fugias? patria tibi vivo perit;
  12. natos fugis matremque? ab* aspectu omnium
  13. fortuna te summovit, et quicquid potest
  14. auferre cuiquam mors, tibi hoc vita abstulit;
  15. regni tumultus? turba fortunae prior
  16. abscessit a te iussa, quem, genitor, fugis?
Oedip.
  1. Me fugio, fugio conscium scelerum omnium
  2. pectus, manumque hanc fugio et hoc "caelum et deos.
  3. et dira fugio scelera quae feci innocens.
  4. ego hoc solum, frugifera quo surgit Ceres,