Troades Furens

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. gravius timere, vos levat tanti mali
  2. comitatus: in me victor et victus furit,
  3. quam quisque famulam traheret incerto diu
  4. casu pependit, me meus traxit statim
  5. sine sorte dominus, causa bellorum fui
  6. tantaeque Teucris cladis? hoc Verum puta.
  7. Spartana puppis vestra si secuit freta;
  8. sin rapta Phrygiis praeda remigibus fui
  9. deditque donum iudici victrix dea.
  10. ignosce raptae, iudicem iratum mea
  11. habitura causa est: ista Menelaum manent
  12. arbitria, nunc hanc luctibus paulum tuis,
  13. Andromacha, omissis flecto— vix lacrimas queo
  14. retinere,
Andr.
  1. Quantum est Helena quod lacrimat malum.
  2. cur lacrimat autem? fare quos Ithacus dolos,
  3. quae scelera nectat; utrum ab Idaeis iugis
  4. iactanda virgo est, arcis an celsae edito
  5. mittenda saxo? num per has vastum in mare
  6. volvenda rupes, latere quas scisso levat