Troades Furens
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- dum luem tantam Troiae atque Achivis
- quae tulit, Sparte, procul absit, absit
- Argos et saevi Pelopis Mycenae,
- Neritos parva brevior Zacyntho
- et nocens saxis Ithace dolosis.
- Quod manet fatum dominusque quis te,
- aut quibus terris, Hecuba, videndam
- ducet? in cuius moriere regno?
- Quicumque hymen funestas, inlaetabilis
- lamenta caedes sanguinem gemitus habet
- est auspice Helena dignus, eversis quoque
- nocere cogor Phrygibus: ego Pyrrhi toros
- narrare falsos iubeor, ego cultus dare
- habitusque Graios. arte capietur mea
- meaque fraude concidet Paridis soror,
- fallatur; ipsi levius hoc equidem reor:
- optanda mors est sine metu mortis mori.
- quid iussa cessas agere? ad auctorem redit
- sceleris coacti culpa.— Dardaniae domus
- generosa virgo, melior afflictos deus