Troades Furens
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- Expleta fata stirpe sublata Hectoris
- solidamque pacem laetus ad Danaos feram—
- quid agis, Vlixe? Danaidae credent tibi:
- tu cui? parenti— fingit an quisquam hoc parens,
- nec abominandae mortis auspicium pavet?
- auspicia metuunt qui nihil maius timent.
- fidem alligavit iure iurando suam—
- si peierat, timere quid gravius potest?
- nunc advoca astus, anime, nunc fraudes, dolos.
- nunc totum Vlixen; veritas numquam perit.
- scrutare matrem, maeret, illacrimat, gemit;
- sed et huc et illuc anxios gressus refert
- missasque voces aure sollicita excipit:
- magis haec timet, quam maeret. ingenio est onus.
- Alios parentes alioqui in luctu decet:
- tibi gratulandum est. misera, quod nato cares.
- quem mors manebat saeva praecipitem datum
- e turre, lapsis sola quae muris manet.
- Reliquit animus membra, quatiuntur, labant
- torpetque vinctus frigido sanguis gelu.