Troades Furens

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. saevo peremptus ense quod Priamus iacet,
  2. supplex paternus,
Pyrrh.
  1. Supplices nostri patris
  2. hostesque eosdem novimus. Priamus tamen
  3. praesens rogavit; tu gravi pavidus metu,
  4. nec ad rogandum fortis, Aiaci preces
  5. Ithacoque mandas clausus atque hostem tremens.
Agam.
  1. At non timebat tunc tuus, fateor, parens,
  2. interque caedes Graeciae atque ustas rates
  3. segnis iacebat belli et armorum immemor,
  4. levi canoram verberans plectro chelyn.
Pyrrh.
  1. Tunc magnus Hector, arma contemnens tua,
  2. cantus Achillis timuit, et tanto in metu
  3. navalibus pax alta Thessalicis fuit.
Agam.
  1. Nempe isdem in istis Thessalis navalibus
  2. pax alta rursus Hectoris patri fuit.
Pyrrh.
  1. Est regis alti spiritum regi dare.
Agam.
  1. Cur dextra regi spiritum eripuit tua?
Pyrrh.
  1. Mortem misericors saepe pro vita dabit.
Agam.
  1. Et nunc misericors virginem busto petis?