Troades Furens
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- minasque tumidi lentus Aeacidae tuli:
- quo plura possis, plura patienter feras.
- Quid caede dira nobiles clari ducis
- aspergis umbras? noscere hoc primum decet,
- quid facere victor debeat, victus pati.
- violenta nemo imperia continuit diu,
- moderata durant: quoque Fortuna altius
- evexit ac levavit humanas opes,
- hoc se magis supprimere felicem decet
- variosque casus tremere metuentem deos
- nimium faventes. magna momento obrui
- vincendo didici. Troia nos tumidos facit
- nimium ac feroces? stamus hoc Danai loco,
- unde illa cecidit, fateor, aliquando impotens
- regno ac superbus altius memet tuli;
- sed fregit illos spiritus haec quae dare
- potuisset aliis causa, Fortunae favor,
- tu me superbum, Priame, tu timidum facis.
- ego esse quicquam sceptra nisi vano putem
- fulgore tectum nomen et falso comam