Hercules Furens
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- Quid ille opaca qui regit sceptro loca,
- qua sede positus temperat populos leves?
- Est in recessu Tartari obscuro locus,
- quem gravibus umbris spissa caligo alligat.
- a fonte discors manat hinc uno latex,
- alter quieto similis (hunc iurant dei)
- tacente sacram devehens fluvio Styga;
- at hic tumultu rapitur ingenti ferox
- et saxa fluctu volvit Acheron invius
- renavigari. cingitur duplici vado
- * adversa Ditis regia, atque ingens domus
- umbrante luco tegitur, hic vasto specu
- pendent tyranni limina, hoc umbris iter,
- haec porta regni, campus hanc circa iacet,
- in quo superbo digerit vultu sedens
- animas recentes dira maiestas dei.
- frons torva, fratrum quae tamen speciem gerat
- gentisque tantae, vultus est illi Iovis,
- sed fulminantis: magna pars regni trucis
- est ipse dominus, cuius aspectus timet