Hercules Furens

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. consumat unus igne subiecto rogus.
Amph.
  1. Hoc munus a te genitor Alcidae peto,
  2. rogare quod me deceat, ut primus cadam.
Lyc.
  1. Qui morte cunctos luere supplicium iubet
  2. nescit tyrannus esse: diversa inroga;
  3. miserum veta perire, felicem iube.
  4. ego, dum cremandis trabibus accrescit rogus,
  5. sacro regentem maria votivo colam.
Amph.
  1. Pro numinum vis summa, pro caelestium
  2. rector parensque, cuius excussis tremunt
  3. humana telis, impiam regis feri
  4. compesce dextram! quid deos frustra precor?
  5. ubicumque es, audi, nate. cur subito labant
  6. agitata motu templa? cur mugit solum?
  7. infernus imo sonuit e fundo fragor
  8. audimur! est est sonitus Herculei gradus.
p.21
Chorus
  1. O Fortuna viris invida fortibus,
  2. quam non aequa bonis praemia dividis.
  3. Eurystheus facili regnet in otio:
  4. Alcmena genitus bella per omnia