Hercules Furens
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- ad non virilem tympani movit sonum,
- mitra ferocem barbara frontem premens?
- Non erubescit Bacchus effusos tener
- sparsisse crines nec manu molli levem
- vibrare thyrsum, cum parum forti gradu
- auro decorum syrma barbaricum trahit:
- post multa virtus opera laxari solet.
- Hoc Euryti fatetur eversi domus
- pecorumque ritu virginum oppressi greges:
- hoc nulla Iuno, nullus Eurystheus iubet:
- ipsius haec sunt opera.
- Non nosti omnia:
- ipsius opus est caestibus fractus suis
- Eryx et Eryci iunctus Antaeus Libys,
- et qui hospitali caede manantes foci
- bibere iustum sanguinem Busiridis;
- ipsius opus est vulneri et ferro iuvius
- mortem coactus integer Cycnus pati
- nec unus una Geryon victus manu.
- eris inter istos— qui tamen nullo stupro