Hercules Furens

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. Quot iste famulus tradidit reges neci.
Lyc.
  1. Cur ergo regi servit et patitur iugum?
Meg.
  1. Imperia dura tolle: quid virtus erit?
Lyc.
  1. Obici feris monstrisque virtutem putas?
Meg.
  1. Virtutis est domare quae cuncti pavent.
Lyc.
  1. Tenebrae loquentem magna Tartareae premunt.
Meg.
  1. Non est ad astra mollis e terris via.
Lyc.
  1. Quo patre genitus caelitum sperat domos? i
Amph.
  1. Miseranda coniunx Herculis magni, sile:
  2. partes meae sunt reddere Alcidae patrem
  3. genusque verum, post tot ingentis viri
  4. memoranda facta postque pacatum manu
  5. quodcumque Titan ortus et labens videt,
  6. post monstra tot perdomita, post Phlegram impio
  7. sparsam cruore postque defensos deos
  8. nondum liquet de patre? mentimur Iovem:
  9. Iunonis odio crede.
Lyc.
  1. Quid violas Iovem?
  2. mortale caelo non potest iungi genus.
Amph.
  1. Communis ista pluribus causa est deis.