Hercules Furens
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- quicquid Cithaeron vertice excelso videt,
- et bina findens Isthmos exilis freta
- non vetera patriae iura possideo domus
- ignavus heres; nobiles non sunt mihi
- avi nec altis inclitum titulis genus.
- sed clara virtus: qui genus iactat suum.
- aliena laudat, rapta sed trepida manu
- sceptra obtinentur; omnis in ferro est salus:
- quod civibus tenere te invitis scias.
- strictus tuetur ensis, alieno in loco
- haut stabile regnum est; una sed nostras potest
- fundare vires iuncta regali face
- thalamisque Megara: ducet e genere inclito
- novitas colorem nostra, non equidem reor
- fore ut recuset ac meos spernat toros;
- quod si impotenti pertinax animo abnuet,
- stat tollere omnem penitus Herculeam domum.
- invidia factum ac sermo popularis premet?
- ars prima regni est posse--- invidiam pati.
- temptemus igitur, fors dedit nobis locum.