Hercules Furens

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. Cernere hunc docui nefas.
Amph.
  1. Memoranda potius omnibus facta intuens
  2. unius a te criminis veniam pete.
Herc.
  1. Veniam dabit sibi ipse, qui nulli dedit?
  2. laudanda feci iussus: hoc unum meum est.
  3. succurre, genitor; sive te pietas movet
  4. seu triste fatum sive violatum decus
  5. virtutis: effer arma; vincatur mea
  6. fortuna dextra,
Thes.
  1. Sunt quidem patriae preces
  2. satis efficaces, sed tamen nostro quoque
  3. movere fletu, surge et adversa impetu
  4. perfringe solito, nunc tuum nulli imparem
  5. animum malo resume, nune magna tibi
  6. virtute agendum est: Herculem irasci veta.
Herc.
  1. Si vivo, feci scelera; si morior, tuli.
  2. purgare terras propero, iamdudum mihi
  3. monstrum impium saevumque et immite ac ferum
  4. oberrat: agedum dextra, conare aggredi
  5. ingens opus, labore bis seno amplius.