Hercules Furens

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. atque ales avida— cur Promethei vacant
  2. scopuli? vacat cur vertice immenso feras
  3. volucresque pascens Caucasi abruptum latus
  4. nudumque silvis? illa quae pontum Scythen
  5. Symplegas artat hinc et hinc vinctas manus
  6. distendat alto, cumque revocata vice
  7. in se coibunt saxaque in caelum expriment
  8. actis utrimque rupibus medium mare,
  9. ego inquieta montium iaceam mora.
  10. quin structum acervans nemore congesto aggerem
  11. cruore corpus impio sparsum cremo?
  12. sic, sic agendum est: inferis reddam Herculem.
Amph.
  1. Nondum tumultu pectus attonito carens
  2. mutavit iras quodque habet proprium furor,
  3. in se ipse saevit,
Herc.
  1. Dira Furiarum loca
  2. et inferorum carcer et sonti plaga
  3. decreta turbae— si quod exilium latet
  4. ulterius Erebo, Cerbero ignotum et mihi:
  5. hoc me abde, tellus; Tartari ad finem ultimum