Hercules Furens
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- tutosque fuga figere cervos:
- nondumque ferae terga iubatae
- ite ad Stygios, umbrae, portus
- ite, innocuae,
- quas in primo limine vitae
- scelus oppressit patriusque furor,
- ite, iratos visite reges.
- Quis hic locus, quae regio, quae mundi plaga?
- ubi sum? sub ortu solis, an sub cardine
- glacialis ursae? numquid Hesperii maris
- extrema tellus hunc dat Oceano modum?
- quas trahimus auras? quod solum fesso subest?
- certe redimus, unde prostrata ad domum
- video cruenta corpora? an nondum exuit
- simulacra mens inferna? post reditus quoque
- oberrat oculis turba feralis meis?
- pudet fateri: paveo; nescio quod mihi,
- nescio quod animus grande praesagit malum,
- ubi es, parens? ubi illa natorum grege
- animosa coniunx? cur latus laevum vacat