Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

ARGENTARI. Nihil Antonio credendum est; mentior. quid enim iste non potest qui occidere Ciceronem potest, qui seruare nisi crudelius quam occidebat non potest? ignoscere illum tibi putas qui ingenio tuo irascitur? ab hoc tu speras uitam cui nondum uerba tua exciderunt? Vt corpus quod fragile et caducum est seruetur, pereat ingenium quod aeternum est? ego mirabar, si non crudelior

b.42
esset Antonii uenia.

P. Scipionem a maioribus suis desciscentem generosa mors in numerum Scipionum reposuit. Mortem tibi remittit, ut id pereat quod in te solum inmortale est. qualis est pactio ? aufertur Ciceroni ingenium sine uita; promittuntur pro obliuione nominis tui pauci seruitutis anni. Non ille te uiuere uult, sed tacere ingenii tui superstitem. Viue, ut Cicero audiat Lepidum, Cicero audiat Antonium,

p.53
nemo Ciceronem. Poteris perferre, ut quod Cicero optimum habet ante se efferat? sine durare post te ingenium tuum, perpetuam Antonii proscriptionem. ARELLI FVSCI patris. Quoad humanum genus incolume manserit, quamdiu suus litteris honor, suum eloquentiae pretium erit, quamdiu reipublicae nostrae aut fortuna steterit, aut memoria durauerit, admirabile posteris uigebit ingenium et uno proscriptus saeculo proscribes Antonium omnibus. Crede mihi, uilissima pars tui est, quae tibi uel eripi uel donari potest: ille uerus est Cicero quem proscribi Antonius non putat nisi a Cicerone posse.

Non ille tibi remittit proscriptionem, sed tolli desiderat suam. Si fidem deceperit Antonius, morieris; si praestiterit, seruies. quod ad me attinet, fallere eum malo. Per te, M. Tulli, per quattuor et sexaginta annos pulchre actos, per salutarem reipublicae consulatum, per aeternam, si pateris, ingeni tui memoriam, per rempublicam quae, ne quid te putes carum illi relinquere, ante te periit, oro et obtestor, ne moriaris confessus quam nolueris mori.

Huius suasoriae alteram partem neminem scio declamasse; omnes pro libris Ciceronis solliciti fuerunt, nemo pro ipso, cum adeo illa pars non sit mala, ut Cicero, si haec condicio lata ei fuisset, deliberaturus non fuerit. Itaque hanc suasoriam nemo declamauit efficacius quam Silo Pompeius: non enim ad illa speciosa se contulit ad quae CESTIVS

p.54
qui
b.43
dixit, hoc grauius esse supplicium quam mortem, et ideo hoc Antonium eligere; breuem uitam esse omni, multo magis seni: ita memoriae consulendum quae magnis uiris aeternitatem promitteret. non qualibet mercede uitam redimendam et: hic condiciones intolerabiles esse; omnia potius subeunda quam monumenta ingenii sui ipsum exurere. Iniuriam illum facturum populo Romano cuius linguam in locum principem extulisset, ut insolentis Graeciae studia tanto antecederet eloquentia, quanto fortuna; iniuriam facturum generi humano. paenitentiam illum acturum tam care spiritus empti, cum in seruitute senescendum fuisset et in hoc unum eloquentia utendum, ut laudaret Antonium. Male cum illo agi: dari uitam, eripi ingenium.