Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Erat autem etiam ubi pietas non exigeret scordalus. Hybreae disertissimi uiri filio male apud se causam agenti ait: mh\ ou)=n path\r w)/n; et cum in quadam postulatione Hybreas patris sui totum locum ad litteram omnibus agnoscentibus diceret, “age,” inquit, *non putas me didicisse patris mei “quousque tandem abutere Catilina patientia nostra?” GARGONIVS, homo uilissimus, in hac suasoria dixit duas res quibus stultiores ne ipse quidem umquam dixerat; unam in principio: nam cum coepisset scolasticorum frequentissimo iam more a iureiurando et dixisset multa ait “ita quamprimum tantum timeat, quantum potest, ita aut totus uiuat Cicero, aut totus moriatur, ut ego quae hodie pro Ciceronis ingenio dixero nulla pactione delebo.”

b.45
alteram rem dixit cum exempla referret eorum qui fortiter perierant: “Iuba et Petreius mutuis uulneribus concucurrerunt et mortes fenerauerunt.”