Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

[*](Cic. Phil. II 27, 67) Charybdim dixi, quae si fuit, animal unum fuit; uix medius

b.29
fidius Oceanus tot res tamque diuersas uno tempore absorbere potuisset.” Huic tu saeuienti putas Ciceronem posse subduci? ARELLI FVSCI patris. Ab armis ad arma discurritur: foris uictores domi trucidamur, domi in sanguine intestinus hostis incubat: quis non hoc populi Romani statu Ciceronem ut uiuat cogi putat? Rogabis, Cicero, turpiter Antonium, et frustra. Non te ignobilis tumulus abscondet; idem uirtutis tuae qui finis est mortalium. humanorum operum custos memoria, quae magnis uiris uitam perpetuat, in omnia te saecula sacratum dabit:

nihil aliud intercidet quam corpus fragilitatis caducae, morbis obnoxium, casibus expositum, proscriptionibus obiectum; animus uero diuina origine haustus, cui nec senectus ulla nec mors, onerosi corporis uinculis exsolutus ad sedes suas et cognata sidera recurret. Et tamen si

p.37
ad aetatem annorumque numquam obseruatum uiris fortibus numerum respicimus, sexaginta supergressus es nec potes non uideri nimis uixisse, qui moreris reipublicae superstes. Vidimus furentia toto orbe ciuilia arma, et post Italicas Pharsaliasque acies Romanum sanguinem hausit Aegyptus. quid indignamur in Ciceronem Antonio licere quod in Pompeium Alexandrino licuit? an non sic occiduntur qui ad indignos confugiunt? CORNELI HISPANI.

Proscriptus est ille qui tuam sententiam secutus est: tota tabula tuae morti proluditur; alter fratrem proscribi, alter auunculum patitur: quid habes spei? ut Cicero periret tot parricidia facta sunt. Repetas tecum tot patrocinia, tot clientelas et maximum beneficiorum tuorum, rempublicam ipsam: iam intelleges Ciceronem in mortem cogi posse, in preces non posse. ARGENTARII. Explicantur triumuiralis regni delicata conuiuia et popina tributo gentium instruitur; ipse uino et somno marcidus deficientes oculos ad capita proscriptorum

b.30
leuat. iam ad ista non satis est dicere: “hominem nequam!” [*](Cic. Ph II 31, 77) DIVISIO. LATRO sic hanc diuisit suasoriam: