Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Adfirmare uobis possum nihil esse in historiis eius hoc quem retuli loco disertius, ut mihi tunc non laudasse Ciceronem,

p.47
sed certasse cum Cicerone uideatur. nec hoc deterrendi causa dico, ne historias eius legere concupiscatis: concupiscite et poenas Ciceroni dabitis. Nemo tamen ex tot disertissimis uiris melius Ciceronis mortem deplorauit quam Seuerus Cornelius.

Oraque magnanimum spirantia paene uirorum In rostris iacuere suis: sed enim abstulit omnis, Tamquam sola foret, rapti Ciceronis imago. Tunc redeunt animis ingentia consulis acta Iurataeque manus deprensaque foedera noxae Patriciumque nefas extinctum: poena Cethegi Deiectusque redit uotis Catilina nefandis. Profuerant? sacris exculta quid artibus aetas? Abstulit una dies aeui decus, ictaque luctu Conticuit Latiae tristis facundia linguae. Vnica sollicitis quondam tutela salusque, Egregium semper patriae caput, ille senatus Vindex, ille fori, legum ritusque togaeque, Publica uox saeuis aeternum obmutuit armis. Informes, uoltus sparsamque cruore nefando Canitiem sacrasque manus operumque ministras Tantorum pedibus ciuis proiecta superbis. Proculcauit ouans nec lubrica fata deosque Respexit. nullo luet hoc Antonius aeuo.
p.48
Hoc nec in Emathio mitis uictoria Perse,
b.38
Nec te, dire Syphax, non fecerat hoste Philippo; Inque triumphato ludibria cuncta Iugurtha Afuerant, nostraeque cadens ferus Hannibal irae Membra tamen Stygias tulit inuiolata sub umbras.
Cornelii Severi.

Non fraudabo municipem nostrum bono uersu, ex quo hic multo melior SEVERI CORNELII processit: Conticuit Latiae tristis facundia linguae. SEXTILIVS ENA fuit homo ingeniosus magis quam eruditus, inaequalis poeta et plane quibusdam locis [*](pro Arhia 10, 26) talis, quales esse Cicero Cordubenses poetas ait, pingue quiddam sonantis atque peregrinum. is hanc ipsam proscriptionem recitaturus in domo Messalae Coruini Pollionem Asinium aduocauerat, et in principio hunc uersum non sine assensu recitauit: Deflendus Cicero est Latiaeque silentia linguae. Pollio Asinius non aequo animo tulit et ait: “Messala, tu quid tibi liberum sit in domo tua uideris: ego istum auditurus non sum quoi mutus uideor;” atque ita consurrexit. ei interfuisse recitationi Seuerum quoque Cornelium scio, cui non aeque displicuisse hunc uersum quam Pollioni adparet, quod meliorem quidem, sed non dissimilem illi et ipse conposuit. Si hic desiero, scio futurum, ut uos 1llo loco desinatis legere, quo ego a scolasticis recessi; ergo ut librum uelitis usque ad umbilicum reuoluere, adiciam suasoriam proximae similem.

b.39

p.49

Non feres Antonium: intolerabilis in malo ingenio felicitas est nihilque † cupientis magis accendit quam prosperae turpitudinis conscientia. difficile est; non feres, inquam, et iterum inritare inimicum in mortem tuam cupies. Quod ad me quidem pertinet, multum a Cicerone absum: tamen non taedet tantum me uitae meae, sed pudet. Ne propter hoc quidem ingenium tuum amas, quod illud Antonius plus odit quam te? remittere ait se tibi ut uiuas, commentus quemadmodum eripiat etiam quod uixeras. crudelior est pactio Antonii quam proscriptio. Ingenium erat in quo nihil iuris haberent triumuiralia arma. commentus est Antonius quemadmodum quod non poterat cum Cicerone proscribere, a Cicerone proscriberetur. Hortarer te, Cicero, ut uitam magni aestimares, si libertas suum haberet in ciuitate locum, si suum in libertate eloquentia, si non ciuili ense ceruicibus luerentur; nunc ut scias nihil esse melius quam mori, uitam tibi Antonius promittit. Pendet nefariae proscriptionis tabula: tot praetorii, tot consulares, tot equestris ordinis uiri periere; nemo relinquitur nisi qui seruire possit. nescio an hoc tempore uiuere uelis, Cicero: nemo est cum quo uelis. Merito,

p.50
hercules, illo tempore uixisti quo Caesar ultro te rogauit ut uiueres sine ulla pactione, quo tempore non quidem stabat respublica, sed in boni principis sinum ceciderat.

CESTI PII. Numquid opinio me fefellit? intellexit Antonius saluis eloquentiae monumentis non posse Ciceronem

b.40
mori. ad pactionem uocaris, qua pactione melior in te pars tui petitur. Adcommoda mihi paulisper eloquentiam: Ciceronem periturum rogo. Si te audissent Caesar et Pompeius, neque inissent turpem societatem neque diremissent: si uti umquam consilio tuo uoluissent, neque Pompeius Caesarem deseruisset neque Pompeium Caesar. Quid consulatum salutarem urbi, quid exilium consulatu honestius, quid prouocatam inter initia adulescentiae libertate tirocinii tui Syllanam potentiam, quid Antonium auulsum a Catilina, reipublicae redditum?

ignosce, Cicero, si diu ista narrauero: forsitan hoc die nouissime audiuntur. Si occidetur Cicero, iacebit inter Pompeium patrem filiumque et Afranium, Petreium, Q. Catulum, M. Antonium illum indignum hoc successore generis; si seruabitur, uiuet inter Ventidios et Canidios et Saxas: ita dubium est utrum satius sit cum illis iacere, an cum his uiuere? Pro uno homine iactura publica pacisceris. Scio omne pretium iniquum esse quod ille constituit: non emo tanti Ciceronis uitam

p.51
quanti uendit Antonius. Si hanc tibi pactionem ferret: uiues, sed eruentur oculi tibi, uiues, sed debilitabuntur pedes: etiam si in alia damna corporis praestares patientiam, excepisses tamen linguam. Vbi est sacra illa uox tua: “mori enim naturae finis [*](Cic. pro Milone 37, 101) est, non poena?” hoc tibi uni non liquet? at uideris Antonio persuasisse. Adsere te potius libertati et unum crimen inimico adice: fac moriendo Antonium nocentiorem.

P. ASPRENATIS. Vt Antonius Ciceroni parcat, Cicero in eloquentiam suam ipse animaduertet? quid autem tibi sub ista pactione promittitur? ut Cn. Pompeius et M. Cato et ille antiquos restituatur reipublicae senatus, dignissimus apud quem Cicero loqueretur? Multos saepe uicturos animi sui contemptus oppressit; multos perituros parati ad pereundum animi ipsa

b.41
admiratio eripuit et causa illis uiuendi fuit fortiter mori. Promitte populo Romano contra Antonium. licet scripta tua combusseris, Antonius paucos annos tibi promittit: at si non combusseris, fama populi Romani omnes.

Pompei SILONIS. Quale est ut perdamus eloquentiam Ciceronis, fidem sequamur Antoni? misericordiam tu istam uocas, supplicium sumptum de Ciceronis ingenio? credamus Antonio, Cicero, si bene illi pecunias crediderunt feneratores, si bene pacem Brutus et Cassius. Hominem et uitio naturae et licentia temporum insanientem, inter scenicos amores sanguine ciuili luxuriantem: hominem qui creditoribus suis oppignerauit rempublicam, cuius gulae duorum principum bona, Caesaris ac Pompei, non potuerunt satisfacere! Tuis utar Cicero

p.52
uerbis: “cara est cuiquam salus quam aut dare aut eripere potest Antonius?”