Suasoriae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
sed magnitudine rei obrutus est.
T. LIVI. Vixit tres et sexaginta annos, ut si uis afuisset, ne
CORDI CREMVTI non est operae pretium referre redditam Ciceroni laudationem; nihil enim
POLLIO quoque ASINIVS , qui Verrem Ciceronis reum fortissime morientem tradidit, Ciceronis mortem solus ex omnibus maligne narrat; testimonium tamen quamuis inuitus plenum ei reddidit. Asini Pollionis. “Huius ergo uiri tot tantisque operibus mansuris in omne aeuum praedicare de ingenio atque industria superuacuum est. Natura autem atque fortuna pariter obsecuta est ei, si quidem facies decora ad senectutem prosperaque permansit ualetudo, tum pax diutina cuius instructus erat artibus contigit. namque ad priscam seueritatem iudiciis exactis maxima noxiorum multitudo prouenit, quos obstrictos patrocinio incolumes plerosque habebat. Iam felicissima consulatus ei sors petendi et gerendi magna munera deum consilio industriaque: utinam moderatius secundas res et fortius aduersas ferre potuisset! namque utraeque cum euenerant ei, mutari eas non posse rebatur. inde sunt inuidiae tempestates coortae grauissimae, eo certiorque inimicis adgrediendi fiducia; maiore enim simultates adpetebat animo quam gerebat. Sed quando mortalium nulli uirtus perfecta contigit, qua maior pars uitae atque
Adfirmare uobis possum nihil esse in historiis eius hoc quem retuli loco disertius, ut mihi tunc non laudasse Ciceronem,
Oraque magnanimum spirantia paene uirorum In rostris iacuere suis: sed enim abstulit omnis, Tamquam sola foret, rapti Ciceronis imago. Tunc redeunt animis ingentia consulis acta Iurataeque manus deprensaque foedera noxae Patriciumque nefas extinctum: poena Cethegi Deiectusque redit uotis Catilina nefandis. Profuerant? sacris exculta quid artibus aetas? Abstulit una dies aeui decus, ictaque luctu Conticuit Latiae tristis facundia linguae. Vnica sollicitis quondam tutela salusque, Egregium semper patriae caput, ille senatus Vindex, ille fori, legum ritusque togaeque, Publica uox saeuis aeternum obmutuit armis. Informes, uoltus sparsamque cruore nefando Canitiem sacrasque manus operumque ministras Tantorum pedibus ciuis proiecta superbis. Proculcauit ouans nec lubrica fata deosque Respexit. nullo luet hoc Antonius aeuo.Cornelii Severi.p.48Hoc nec in Emathio mitis uictoria Perse,b.38Nec te, dire Syphax, non fecerat hoste Philippo; Inque triumphato ludibria cuncta Iugurtha Afuerant, nostraeque cadens ferus Hannibal irae Membra tamen Stygias tulit inuiolata sub umbras.
Non fraudabo municipem nostrum bono uersu, ex quo hic multo melior SEVERI CORNELII processit: Conticuit Latiae tristis facundia linguae. SEXTILIVS ENA fuit homo ingeniosus magis quam eruditus, inaequalis poeta et plane quibusdam locis [*](pro Arhia 10, 26) talis, quales esse Cicero Cordubenses poetas ait, pingue quiddam sonantis atque peregrinum. is hanc ipsam proscriptionem recitaturus in domo Messalae Coruini Pollionem Asinium aduocauerat, et in principio hunc uersum non sine assensu recitauit: Deflendus Cicero est Latiaeque silentia linguae. Pollio Asinius non aequo animo tulit et ait: “Messala, tu quid tibi liberum sit in domo tua uideris: ego istum auditurus non sum quoi mutus uideor;” atque ita consurrexit. ei interfuisse recitationi Seuerum quoque Cornelium scio, cui non aeque displicuisse hunc uersum quam Pollioni adparet, quod meliorem quidem, sed non dissimilem illi et ipse conposuit. Si hic desiero, scio futurum, ut uos 1llo loco desinatis legere, quo ego a scolasticis recessi; ergo ut librum uelitis usque ad umbilicum reuoluere, adiciam suasoriam proximae similem.