Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Alteram partem solus GALLIO declamauit et hortauit ad tollenda tropaea; dixit gloriae nihil detrahi: mansuram enim memoriam uictoriae quae perpetua esset; ipsa tropaea et tempestatibus et aetate

b.27
consumi; bellum suscipiendum fuisse pro libertate, pro coniugibus, pro liberis: pro re superuacua et nihil nocitura si defieret non esse suscipiendum. Hic dixit utique uenturum Xerxen et descripsit aduersus ipsos deos tumentem; deinde habere illum magnas uires: neque omnes
p.34
illum copias in Graeciam perduxisse nec omnes in Graecia perdidisse; timendam esse fortunae uarietatem; exhaustas esse Graeciae uires nec posse iam pati alterum bellum: illi esse inmensam multitudinem hominum. Hoc loco disertissimam sententiam dixit quae uel in oratione uel in historia ponatur: diutius illi perire possunt quam nos uincere.

Q. HATERIVS. Sciant posteri potuisse Antonio seruire rempublicam, non potuisse Ciceronem. Laudandus erit tibi Antonius: in hac causa etiam Ciceronem uerba deficient. Crede mihi, quam diligenter te custodieris faciet tamen Antonius quod Cicero tacere non possit. Si intellegis, Cicero, non dicit “roga ut uiuas,” sed “roga ut seruias.” Quemadmodum autem hunc senatum intrare poteris, exhaustum crudeliter, repletum turpiter? intrare autem tu senatum uoles in quo non Cn. Pompeium uisurus es, non M. Catonem, non Lucullos, non Hortensium, non Lentulum atque Marcellum, non tuos, inquam, consules Hirtium ac Pansam? Cicero, quid in alieno saeculo tibi? iam nostra peracta sunt.

M. Cato solus maximum uiuendi moriendique exemplum mori maluit quam rogare — nec erat Antonium rogaturus — et illas usque ad ultimum diem puras a ciuili sanguine manus in pectus sacerrimum armauit.

p.35
Scipio cum gladium penitus abdidisset, quaerentibus qui in nauem transiuerant militibus imperatorem “imperator,”
b.28
inquit, “bene se habet.” uictus uocem uictoris emisit. “Vetat,” inquit, “Milo rogari iudices:” i nunc et Antonium roga. PORCI LATRONIS.

Ergo loquitur umquam Cicero ut non timeat Antonius, loquitur umquam Antonius ut Cicero timeat? Ciuilis sanguinis Syllana sitis in ciuitatem redit, et ad triumuiralem hastam pro uectigalibus ciuium manorum mortes locantur; unius tabellae albo Pharsalica ac Mundensis Mutinensisque ruina uincitur, consularia capita auro rependentur: tuis uerbis Cicero utendum est: “o tempora, o mores!” Videbis [*](in Catil.I1, 2) ardentes crudelitate simul ac superbia oculos; uidebis illum non hominis sed belli ciuilis uultum; uidebis illas fauces per quas bona Cn. Pompei transiuerunt, illa latera, illam totius corporis gladiatoriam firmitatem; uidebis illum pro tribunali locum quem modo magister equitum, cui ructare turpe erat, uomitu foedauerat: supplex accadens genibus deprecaberis? eo ore cui se debet salus publica humilia in adulationem uerba summittes? Pudeat: Verres quoque proscriptus fortius periit.

CLAVDI MARCELLI AESERNINI. Occurrat tibi Cato tuus cuius a te laudata mors est: quicquam ergo tanti putas, ut

p.36
uitam Antonio debeas? CESTI PII. Si ad desiderium populi respicis, Cicero, quandoque perieris parum uixisti; si ad res gestas, satis uixisti; si ad iniurias fortunae et praesentem reipublicae statum, nimium diu uixisti; si ad memoriam operum tuorum, semper uicturus es. POMPEI SILONIS. Scias licet tibi non expedire uiuere, si Antonius permittit ut uiuas. Tacebis ergo proscribente Antonio et rempublicam laniante ? et ne gemitus quidem tuus liber erit. malo populus Romanus mortuum Ciceronem quam uiuum desideret. Triarii. “Quae Charybdis est tam uorax ?

[*](Cic. Phil. II 27, 67) Charybdim dixi, quae si fuit, animal unum fuit; uix medius

b.29
fidius Oceanus tot res tamque diuersas uno tempore absorbere potuisset.” Huic tu saeuienti putas Ciceronem posse subduci? ARELLI FVSCI patris. Ab armis ad arma discurritur: foris uictores domi trucidamur, domi in sanguine intestinus hostis incubat: quis non hoc populi Romani statu Ciceronem ut uiuat cogi putat? Rogabis, Cicero, turpiter Antonium, et frustra. Non te ignobilis tumulus abscondet; idem uirtutis tuae qui finis est mortalium. humanorum operum custos memoria, quae magnis uiris uitam perpetuat, in omnia te saecula sacratum dabit:

nihil aliud intercidet quam corpus fragilitatis caducae, morbis obnoxium, casibus expositum, proscriptionibus obiectum; animus uero diuina origine haustus, cui nec senectus ulla nec mors, onerosi corporis uinculis exsolutus ad sedes suas et cognata sidera recurret. Et tamen si

p.37
ad aetatem annorumque numquam obseruatum uiris fortibus numerum respicimus, sexaginta supergressus es nec potes non uideri nimis uixisse, qui moreris reipublicae superstes. Vidimus furentia toto orbe ciuilia arma, et post Italicas Pharsaliasque acies Romanum sanguinem hausit Aegyptus. quid indignamur in Ciceronem Antonio licere quod in Pompeium Alexandrino licuit? an non sic occiduntur qui ad indignos confugiunt? CORNELI HISPANI.

Proscriptus est ille qui tuam sententiam secutus est: tota tabula tuae morti proluditur; alter fratrem proscribi, alter auunculum patitur: quid habes spei? ut Cicero periret tot parricidia facta sunt. Repetas tecum tot patrocinia, tot clientelas et maximum beneficiorum tuorum, rempublicam ipsam: iam intelleges Ciceronem in mortem cogi posse, in preces non posse. ARGENTARII. Explicantur triumuiralis regni delicata conuiuia et popina tributo gentium instruitur; ipse uino et somno marcidus deficientes oculos ad capita proscriptorum

b.30
leuat. iam ad ista non satis est dicere: “hominem nequam!” [*](Cic. Ph II 31, 77) DIVISIO. LATRO sic hanc diuisit suasoriam:

etiamsi impetrare uitam ab Antonio potes, non est tanti rogare; deinde: impetrare non potes. In priore illa parte posuit turpe esse cuilibet Romano, nedum Ciceroni, uitam rogare: hoc loco omnium qui ultro mortem adprehendissent exempla posuit. deinde:

p.38
inutilis uita futura et morte grauior detracta libertate. hic omnem acerbitatem seruitutis futurae descripsit. deinde: non futuram fidem impetranti beneficium. hic cum dixisset: aliquid erit quod Antonium offendat aut factum tuum aut dictum aut silentium aut uultus, adiecit sententiam: haut enim placiturus es.

ALBVCIVS aliter diuisit: primam partem fecit moriendum esse Ciceroni, etiamsi nemo proscriberet eum: hic insectatio temporum fuit. Deinde: moriendum esse illi sua sponte, quom moriendum esset etiamsi mori noluisset: graues odiorum causas esse; maximam causam proscriptionis ipsum esse Ciceronem. Et solus de declamatoribus temptauit dicere non unum illi esse Antonium infestum. hoc loco dixit illam sententiam: si cui ex triumuiris non es inuisus, grauis es. et illam sententiam quae ualde excepta est:

roga, Cicero, exora unum, ut tribus seruias. CESTIVS sic diuisit: mori tibi utile est, honestum est, necesse est, ut liber et inlibatae dignitatis consummes uitam. hic illam sententiam dixit audacem: ut numereris cum Catone qui seruire ne Antonio quidem nondum domino potuit. MARCELLVS hunc sensum de Catone melius: usque eone omnia cum fortuna populi Romani conuersa sunt, ut aliquis deliberet, utrum satius sit uiuere cum Antonio, an mori cum Catone? Sed ad diuisionem CESTI reuertamur. Dixit utile esse, ne etiam cruciatus corporis pateretur:

p.39
non simplici illum modo periturum, si in Antonii manibus incidisset.
b.31
in hac parte cum descripsisset contumelias insultantium Ciceroni et uerbera et tormenta, dixit illam multum laudatam sententiam: tum mehercules, Cicero, cum ueneris ad Antonium, mortem rogabis.

VARIVS GEMINVS sic diuisit: hortarer te, si nunc alterutrum utique faciendum esset, aut moriendum aut rogandum, ut morereris potius quam rogares; et omnia conplexus est quae a ceteris dicta erant. Addidit et tertium: adhortatus est illum ad fugam. illic esse M. Brutum, illic C. Cassium, illic Sex. Pompeium. et adiecit illam sententiam quam Cassius Seuerus unice mirabatur: qui deficimus? et respublica suos triumuiros habet. Deinde etiam quas petere posset regiones percucurrit: Siciliam dixit uindicatam esse ab illo, Ciliciam a proconsule egregie administratam, familiares studiis eius et Achaiam et Asiam, Deiotari regnum obligatum beneficiis, Aegyptum et habere beneficii memoriam et agere perfidiae paenitentiam. sed maxime illum in Asiam et in Macedoniam hortatus est in Cassi et in Bruti castra. Itaque CASSIVS SEVERVS aiebat alios declamasse, Varium Geminum uiuum consilium dedisse.

Alteram partem pauci declamauerunt. nemo ausus est Ciceronem ad deprecandum Antonium hortari, bene de Ciceronis animo iudicauerunt. GEMINVS VARIVS declamauit alteram quoque partem et ait: spero me Ciceroni meo persuasurum ut uelit uiuere. quod grandia loquitur et dicit: [*](Cic. in Cat. IV 2, 3)

p.40
“mors nec immatura consulari nec misera sapienti,” non mouet me: ideo tamen non peribit; ego belle mores hominis noui: faciet, rogabit. nam quod ad seruitutem pertinet, non recusabit; iam collum tritum habet; et Pompeius illum et Caesar subiecerunt: ueteranum mancipium uidetis. et complura alia dixit scurrilia ut illi mos erat.

Diuisit sic ut diceret non turpiter rogaturum, non frustra rogaturum. In priore parte illud posuit, non esse turpe ciuem uictorem rogari a uicto.

b.32
hic quam multi rogassent C. Caesarem, hic et Ligarium. deinde ne iniquum quidem esse Ciceronem satisfacere, qui prior illum proscripsisset, qui hostem iudicasset; ab eo semper nasci satisfactionem † ac dacto rogari. deinde non pro uita illum, sed pro republica rogaturum: satis illum sibi uixisse, reipublicae parum. In sequenti parte dixit exorari solere inimicos, ipsum exoratum a Vatinio, Gaio quoque Verri adfuisse. facilius exorari Antonium posse qui, cum tertius esset, reliquis III uiris hanc tam speciosam clementiae occasionem praeriperet. fortasse ei irasci Antonium, quia ne tanti quidem illum putasset quem rogaret.