Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Apud Caesarem cum mentio esset de ingenio Hateri consuetudine prolapsus dixit: “et ille erat plena deo.” quaerenti deinde quid hoc esse uellet uersum Vergilii retulit et quomodo hoc semel sibi apud Messalam excidisset et nunquam non postea potuisset excidere. Tiberius ipse Theodoreus offendebatur Nicetis ingenio, itaque delectatus est fabula Gallionis: hoc autem dicebat Gallio Nasoni suo ualde placuisse; itaque fecisse illum quod in multis aliis uersibus

b.22
Vergilii fecerat, non subripiendi causa, sed palam mutuandi, hoc animo ut uellet agnosci; esse autem in tragoedia eius:
feror huc illuc, ut plena deo.
Iam si uultis ad FVSCVM reuertar et descriptionibus eius uos statim satiabo ac potissimum eis quas in uerisimilitudinis tractatione posuit, cum diceret omnino non concessam futurorum scientiam.

p.28

ARELLI FVSCI. Quis est qui futurorum scientiam sibi uindicet? nouae oportet sortis is sit qui iubente deo canat, non eodem contentus utero quo inprudentes nascimur: quandam imaginem dei praeferat qui iussa exhibeat dei. Sic est; tantum enim regem tantique rectorem orbis in metum cogit. Magnus iste et supra humanae sortis habitum sit cui liceat terrere Alexandrum: ponat iste suos inter sidera patres et originem caelo trahat, agnoscat suum uatem deus; non eodem uitae fine, aetate magna, extra omnem fatorum necessitatem caput sit quod gentibus futura praecipiat. Si uera sunt ista, quid ita non huic studio seruit omnis aetas? cur non ab infantia rerum naturam deosque qua licet uisimus, cum pateant nobis sidera et interesse numinibus liceat ? quid ita inutili desudamus facundia aut periculosis atteritur armis manus ? an melius alio pignore quam futuri scientia ingenia surrexerint?

Qui uero in media se, ut praedicant, fatorum misere pignora natales inquirunt et primam aeui horam omnium annorum habent nuntiam, quo ierint motu sidera, in quas discucurrerint partes, contrane

b.23
deus steterit,
p.29
an placidus adfulserit sol; an plenam lucem, an initia surgentis acceperit, an abdiderit in noctem obscurum caput luna; Saturnus nascentem, an ad bella Mars militem, an negotiosum in quaestus Mercurius exceperit, an blanda adnuerit nascenti Venus, an ex humili in sublime Iuppiter tulerit aestimant: tot circa unum caput tumultuantis deos!