Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

at Priamus bellum pro adultero filio gerat. DIVISIO. Hanc suasoriam sic diuisit FVSCVS ut diceret, etiamsi aliter nauigare non possent, non esse faciendum, et sic tractauit ut negaret faciendum, quia homicidium esset, quia parricidium, quia plus inpenderetur quam peteretur: peti Helenam, inpendi Iphigeniam; uindicari adulterium, committi parricidium. Deinde dixit, etiamsi non immolasset, nauigaturum; illam enim moram naturae, maris et uentorum, deorum uoluntatem ab hominibus non intellegi. Hoc CESTIVS diligenter diuisit: dixit enim deos rebus humanis non interponere arbitrium suum; ut interponant, uoluntatem eorum ab homine non intellegi; ut intellegatur, non posse fata reuocari. si non sint fata, nesciri futura; si sint, non posse mutari.

SILO POMREIVS etiamsi quod esset diuinandi genus certum, auguriis negauit credendum: quare ergo, si nescit Calchas, adfirmat primum et scire se putat? Hic communem locum dixit in omnes qui hanc adfectarent scientiam; deinde: irascitur tibi, inuitus militat, quaerit sibi tam magno testimonio apud omnes gentes fidem. In ea

p.26
descriptione quam primam in hac suasoria posui FVSCVS ARELLIVS Vergilii uersus uoluit imitari. Valde autem longe petiit et paene repugnante materia, certe non desiderante, inseruit. Ait enim de luna “quae siue plena lucis suae est splendensque pariter assurgit in cornua, imbres prohibet; siue occupata nubilo sordidiorem ostendit orbem suum, non
b.21
ante finit quam lucem reddit.”

At Vergilius haec quanto et simplicius et beatius dixit:

Luna reuertentes cum primum colligit ignes, Si nigrum obscuro comprenderit aere cornu, Maximus agricolis pelagoque parabitur imber.
Verg. G. 427-429 Et rursus: Si---
Pura nec obtunsis per caelum cornibus ibit.
Verg. G. 432 Solebat autem FVSCVS ex Vergilio multa trahere, ut Maecenati imputaret: toties enim pro beneficio narrabat in aliqua se Vergiliana descriptione placuisse; sicut in hac ipsa suasoria dixit: “cur iste inter eius ministerium placuit? cur hoc os deus elegit? cur hoc sortitur potissimum Pythius” — quo tantum non impie aiebat se imitatum esse Vergilianum [*](Verg. Mcl. III 59?) “plena deo?”

Solet autem Gallio noster hoc aptissime ponere. Memini una nos ab auditione NICETIS ad Messalam uenisse. Nicetes suo impetu ualde Graecis placuerat. quaerebat a Gallione Messala, quid illi uisus esset Nicetes ? Gallio ait: “plena deo.” quotiens audierat aliquem ex his

p.27
declamatoribus quos scolastici caldos uocant, statim dicebat: “plena deo.” Ipse Messala numquam aliter illum ab noui hominis auditione uenientem interrogauit, quam ut diceret: “numquid plena deo?” Itaque hoc ipsi iam tam familiare erat ut inuito quoque excideret.

Apud Caesarem cum mentio esset de ingenio Hateri consuetudine prolapsus dixit: “et ille erat plena deo.” quaerenti deinde quid hoc esse uellet uersum Vergilii retulit et quomodo hoc semel sibi apud Messalam excidisset et nunquam non postea potuisset excidere. Tiberius ipse Theodoreus offendebatur Nicetis ingenio, itaque delectatus est fabula Gallionis: hoc autem dicebat Gallio Nasoni suo ualde placuisse; itaque fecisse illum quod in multis aliis uersibus

b.22
Vergilii fecerat, non subripiendi causa, sed palam mutuandi, hoc animo ut uellet agnosci; esse autem in tragoedia eius:
feror huc illuc, ut plena deo.
Iam si uultis ad FVSCVM reuertar et descriptionibus eius uos statim satiabo ac potissimum eis quas in uerisimilitudinis tractatione posuit, cum diceret omnino non concessam futurorum scientiam.