Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

SENIANVS multo potentius dixit: terras armis obsidet, caelum sagittis, maria uinculis: Lacones nisi succurritis mundus captus est. Decentissimi generis stultam sententiam referam VICTORIS STATORI, municipis mei, cuius fabulis memoria dignissimis aliquis † suasoria

b.17
occasione sumpsit contradictionem: At, inquit, trecenti sumus; et ita respondit: trecenti, set uiri, set armati, set Lacones, set ad Thermopylas; numquam uidi plures trecentos.

Latro in hac suasoria cum tractasset omnia quae materia capiebat, posse ipsos et uincere, posse certe inuictos reuerti et beneficio loci; tum illam sententiam adiecit: si nihil aliud erimus certe belli mora. Postea memini auditorem Latronis ARBRONIVM SILONEM, patrem huius Silonis qui pantomimis fabulas . scripsit et ingenium grande non tantum deseruit sed polluit, recitare

p.22
carmen in quo agnouimus sensum Latronis in his uersibus:
Ite agite, o Danai, magnum Paeana canentes; Ite triumphantes, belli mora concidit Hector.
Tam diligentes tunc auditores erant, ne dicam tam maligni, ut unum uerbum surripi non posset:

at nunc cuilibet orationes in Verrem tuto dicere licet pro suo. Sed ut sciatis sensum bene dictum dici tamen posse melius, notate prae ceteris quanto decentius Vergilius dixerit hoc quod ualde erat celebre “belli mora concidit Hector:” [*](Verg. Aen. XI 288 sqq.)

Quidquid ad aduersae cessatum est moenia Troiae Hectoris Aeneaeque manu uictoria Graium Haesit.
MESSALA aiebat hic Vergilium debuisse desinere: quod sequitur
Et in decimum uestigia rettulit annum,
explementum esse, Maecenas hoc etiam priori conparabat.