Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

FABIANVS philosophus primam fecit quaestionem eandem: etiam si nauigari posset Oceanus nauigandum non esse. At rationem aliam primam fecit: modum inponendum esse rebus secundis. hic dixit sententiam: illa demum est magna felicitas quae arbitrio suo constitit. Dixit deinde locum de uarietate fortunae et cum descripsisset nihil esse stabile, omnia fluitare et incertis motibus modo adtolli, modo deprimi, absorberi terras et maria siccari, montes subsidere, deinde exempla regum e fastigio suo deuolutorum, adiecit: sine potius rerum naturam quam fortunam tuam deficere.

Secundam quoque quaestionem aliter tractauit: diuisit enim illam sic, ut primum negaret ullas in Oceano aut trans Oceanum esse terras habitabiles. Deinde si essent, perueniri tamen ad illas non posse; hic difficultatem nauigationis, ignoti maris naturam non patientem nauigationis. Nouissime ut posset perueniri, tanti

b.6
tamen non esse. Hic dixit incerta peti, certa deseri; descituras gentes, si Alexandrum rerum naturae terminos supergressum enotuisset; hic matrem de qua dixit: quomodo illa trepidauit etiam quom Granicum transiturus esses.

GLYCONIS celebris sententia est: tou=to ou)/k e)sti *simo/eis ou)de\ *gra/nikos: tou=to ei) mh/ TI kako\n h)=n ou)k a)\n ne/aton e)/keito. Hoc omnes imitari

p.8
uoluerunt. PLVTION dixit: kai\ dia\ tou=to me/gisto/n e)stin, o(/ti au)to\ me\n meta\ pa/nta, meta\ de\ au)to\ ou)qe/n. ARTEMON dixit: bouleute/on ei) dei= a)/ra peraiou=sqai. ou) tai=s *(ellhsponti/ais h)|o/sin e)festw=tes ou)d' e)pi\ tw=| *pamfuli/w| pela/gei th\n e)mpro/qesmon karadokou=men a)/mpwsin: ou)de\ *eu)fra/ths tou=t' e)stin, ou)de\ *)indo\s, a)ll' ei)/te gh=s te/rma, ei)/te fu/sews o(/ros, ei)/te presbu/taton stoixei=on, ei)/te ge/nesis qew=n, i(erw/tero/n e)stin h)\ kata\ nau=s u(/dwr. APATVRIVS dixit: e)nteu=qen h( nau=s e)k mia=s fora=s ei)s a)natola\s, e)/nqa de\ ei)s ta\s a)ora/tous du/seis. CESTIVS descripsit:

sic fremit Oceanus, quasi indignetur quod terras relinquas. Corruptissimam rem omnium quae umquam dictae sunt ex quo homines diserti insanire coeperunt, putabant Dorionis esse in metaphrasi dictam Homeri, cum excaecatus Cyclops saxum in mare reiecit--- Haec quomodo ex corruptis eo perueniant, ut et magna et tamen sana sint, aiebat Maecenas apud Vergilium intellegi posse. Tumidum est: o)/reos o)/ros a)pospa=tai. Vergilius quid ait? rapit

p.9
haud partem exiguam montis.
b.7
[*](Aen. X 128) Ita a magnitudine discedit, ut non inprudenter discedat a fide. Est inflatum:
kai\ kai/ria ba/lletai nh=ssos.
Vergilius quid ait? qui de nauibus:
credas innare reuolsas [*](Aen. VIII 601)Cyclaclas.
Non dicit hoc fieri, sed uideri. Propitiis auribus accipitur, quamuis incredibile est, quod excusatur antequam dicitur.