Suasoriae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Cuicumque rei magnitudinem natura dederat dedit et modum: nihil infinitum est nisi Oceanus. Aiunt fertiles in Oceano iacere terras ultraque Oceanum rursus alia litora, alium nasci orbem, nec usquam rerum naturam desinere, sed semper inde ubi desisse uideatur nouam exsurgere. facile ista finguntur quia Oceanus nauigari non potest. Satis sit hactenus Alexandro uicisse qua mundo lucere satis est. Intra has terras caelum Hercules meruit. Stat immotum mare et quasi deficientis in suo fine naturae pigra moles: nouae ac terribiles figurae, magna etiam Oceano portenta quae profunda ista uastitas nutrit, confusa lux alta caligine et interceptus tenebris dies, ipsum uero graue et defixum mare et aut nulla aut ignota sidera. Ita est,
ARGENTARI. Resiste, orbis te tuus reuocat: uicimus qua licet. nihil tantum est, quod ego Alexandri periculo petam. POMPEI SILONIS. Venit ille dies, Alexander, exoptatus, quo tibi opera desset: idem sunt termini et
ALBVCI SILI. Terrae quoque suum finem habent et ipsius mundi aliquis occasus est; nihil infinitum est: modum magnitudini
FABIANI. Quid? ista toto pelago infusa caligo nauigantem tibi uidetur admittere, quae prospicientem quoque excludit? Non haec India est nec ferarum terribilis ille conuentus. inmanes propone beluas, aspice quibus procellis fluctibusque saeuiat, quas ad litora undas agat. tantus uentorum concursus, tanta conuulsi funditus
DIVISIO. Aiebat CESTIVS hoc genus suasoriarum aliter declamandum esse quam suadendum. Non eodem modo in libera ciuitate dicendam sententiam quo apud reges, quibus etiam quae prosunt ita tamen ut delectent suadenda sunt. Et inter reges ipsos esse discrimen: quosdam minus aut magis OSOS ueritatem; facile Alexandrum exisse quos superbissimos et supra mortalis animi modum inflatos accepimus. Denique ut alia dimittantur argumenta, ipsa suasoria insolentiam eius coarguit; orbis illum suus non capit: itaque nihil dicendum aiebat nisi cum summa ueneratione regis, ne accideret idem quod praeceptori eius amitino Aristotelis accidit, quem
i)xw\r oi(=o/s pe/r teHom. E 340 Ille se ab hac urbanitate lancea uindicauit. Eleganter in C. Cassi epistola quadam ad M. Ciceronem [*](Cic. ad fam. XV 19) missa positum: multum iocatur de stultitia Cn. Pompei adulescentis qui in Hispania contraxit exercitum et ad Mundam acie uictus est; deinde ait: “nos quidem illum deridemus, sed timeo ne ille nos gladio a)ntimukthri/sh|.” In omnibus regibus haec urbanitas extimescenda est.b.4r(e/ei maka/ressi qeoi=sin
Aiebat itaque apud Alexandrum esse dicendam sententiam ut multa adulatione animus eius permulceretur, seruandum tamen aliquem modum, ne conrueret ratio et accideret tale aliquid quale accidit Atheniensibus, cum publicae eorum blanditiae non tantum deprehensae set castigatae sunt. Nam cum Antonius uellet se Liberum patrem dici et hoc nomen statuis subscribi iuberet, habitu quoque et comitatu Liberum imitaretur, occurrerunt uenienti ei Athenienses cum coniugibus et liberis et *dio/nuson salutauerunt. Belle illis cesserat, si nasus Atticus ibi substitisset; set dixerunt despondere ipsos in matrimonium illi Mineruam suam et rogauerunt ut duceret. Antonius
res tuas tibi habe. Bellissimam tamen rem DELLIVS dixit, quem Messala Coruinus desultorem bellorum ciuilium uocat, quia
Aiebat CESTIVS magnis cum laudibus Alexandri hanc suasoriam esse dicendam, quam sic diuisit, ut primum diceret, etiamsi nauigari posset Oceanus, nauigandum non esse; satis gloriae quaesitum; regenda esse et disponenda quae in transitu uicisset; consulendum militi tot eius uictoriis lasso;
FABIANVS philosophus primam fecit quaestionem eandem: etiam si nauigari posset Oceanus nauigandum non esse. At rationem aliam primam fecit: modum inponendum esse rebus secundis. hic dixit sententiam: illa demum est magna felicitas quae arbitrio suo constitit. Dixit deinde locum de uarietate fortunae et cum descripsisset nihil esse stabile, omnia fluitare et incertis motibus modo adtolli, modo deprimi, absorberi terras et maria siccari, montes subsidere, deinde exempla regum e fastigio suo deuolutorum, adiecit: sine potius rerum naturam quam fortunam tuam deficere.
Secundam quoque quaestionem aliter tractauit: diuisit enim illam sic, ut primum negaret ullas in Oceano aut trans Oceanum esse terras habitabiles. Deinde si essent, perueniri tamen ad illas non posse; hic difficultatem nauigationis, ignoti maris naturam non patientem nauigationis. Nouissime ut posset perueniri, tanti
GLYCONIS celebris sententia est: tou=to ou)/k e)sti *simo/eis ou)de\ *gra/nikos: tou=to ei) mh/ TI kako\n h)=n ou)k a)\n ne/aton e)/keito. Hoc omnes imitari
sic fremit Oceanus, quasi indignetur quod terras relinquas. Corruptissimam rem omnium quae umquam dictae sunt ex quo homines diserti insanire coeperunt, putabant Dorionis esse in metaphrasi dictam Homeri, cum excaecatus Cyclops saxum in mare reiecit--- Haec quomodo ex corruptis eo perueniant, ut et magna et tamen sana sint, aiebat Maecenas apud Vergilium intellegi posse. Tumidum est: o)/reos o)/ros a)pospa=tai. Vergilius quid ait? rapit
haud partem exiguam montis.
kai\ kai/ria ba/lletai nh=ssos.Vergilius quid ait? qui de nauibus:
credas innare reuolsas [*](Aen. VIII 601)Cyclaclas.Non dicit hoc fieri, sed uideri. Propitiis auribus accipitur, quamuis incredibile est, quod excusatur antequam dicitur.
Multo corruptiorem sententiam MENESTRATI cuiusdam declamatoris non abiecti suis temporibus nactus sum in hac ipsa suasoria, cum describeret beluarum in Oceano nascentium magnitudinem Efficit haec sententia, ut ignoscamus ei qui dixit ipsis Charybdi et Scylla maius portentum: “Charybdis ipsius maris naufragium,” et ne in una re semel insaniret: “quid ibi potest esse salui ubi ipsum mare perit?” DAMAS ethicos induxit matrem loquentem, cum describeret adsidue prioribus periculis noua superuenisse:---BARBARVS dixit, cum introduxisset excusantem se exercitum Macedonum, hunc sensum: ---FVSCVS ARELLIVS dixit:
testor ante orbem tibi tuum deesse quam militem. LATRO sedens hanc dixit; non excusauit militem, sed dixit: dum sequor, quis mihi promittit hostem, quis terram, quis diem, quis mare? da ubi castra ponam, ubi signa ponam. Reliqui parentes, reliqui liberos, commeatum peto: numquid inmature ab Oceano?
Latini declamatores in descriptione Oceani
Iam pridem pos terga diem solemque relinquunt, Iam pridem notis extorres finibus orbisb.8Per non concessas audaces ire tenebras Ad rerum metas extremaque litora mundi; Nunc illum pigris immania monstra sub undis Qui ferat Oceanum, qui saeuas undique pistris Aequoreosque canes, ratibus consurgere prensis. Accumulat fragor ipse metus. iam sidere limo Nauigia et rapido desertam flamine classem Seque feris credunt per inertia fata marinis Tam non felici laniandos sorte relinqui. Aera pugnaci Iuctatus rumpere uisu, Vt nihil erepto ualuit dinoscere mundo, Obstructa in talis effundit pectora uoces: Quo ferimur? fugit ipse dies orbemque relictum Vltima perpetuis claudit natura tenebris. Anne alio positas ultra sub cardine gentes Atque alium flabris intactum quaerimus orbem? Di reuocant rerumque uetant cognoscere finem Mortales oculos: aliena quid aequora remis Et sacras uiolamus aquas diuumque quietas Turbamus sedes?
Ex Graecis declamatoribus nulli melius haec suasoria processit quam Glyconi; sed non minus multa magnifice dixit quam corrupte: utrorumque faciam uobis potestatem. Et uolebam uos experiri non adiciendo iudicium meum nec separando a corruptis sana — potuisset enim fieri ut uos magis illa laudaretis quae insaniunt — et nihilominus poterit fieri, quamuis distinxerim. Illa belle dixit: ---sed fecit quod solebat, ut sententiam adiectione superuacua atque