Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Filio furenti et membra sua lanianti pater uenenum dedit. accusatur ab uxore malae tractationis. Non mirum est quare uiuat quae filium perdidit: uiuit qui occidit. Pars altera. Quem cotidie perdebam, aliquando extuli. Falleris, misera mulier, in orbitatis tuae tempore: non tunc perdidisti filium, sed tunc extulisti. Extra. ALFIVS FLAVVS hanc sententiam dixit: ipse sui et alimentum erat et damnum. Hunc CESTIVS quasi corrupte dixisset obiurgans: apparet, inquid, te poetas studiose legere: iste sensus eius est qui hoc saeculum amatoriis non artibus tantum sed sententiis impleuit. Ouidius enim in libris metamorfoseon dicit: ipse suos artus lacero diuellere morsu [*](Ouid met. VIII, 877 sq.) coepit et infelix minuendo corpus alebat.

b.372

p.254

Qui coetum et concursum fecerit, capital sit. Victa Olyntho cum filio adulescente Olynthius senex Athenas uenit. Athenienses omnibus ciuitatem Olynthiis decreuerunt. inuitatus ad cenam ab adulescente luxurioso cum filio uenit. ibi cum de stupro filii mentio esset, pater profugit, adolescens retentus est. pater flere ante domum coepit; incensa est domus; decem adolescentes perierunt et filius Olynthii. accusatur pater quod coetum concursumque fecerit. Misero si flere non licet magis flendum est. Imperari dolori silentium non potest. Fuerunt ex populo qui dicerent: “hic meum filium, hic meam corrupit uxorem;” suum quisque illo et ignem adtulit et dolorem. Timeo, fili, ne dum te quaero in ossa raptoris alicuius incidam. Vbi Athenarum fides? ubi hospitales inuicem dexterae? Capti, inquam, fili, sumus; dum licet fugiamus, sed tamquam a Philippo. Pariter apud Philippum certe uiri fuimus. Lacrimae meae uocantur in crimen, quasi ex quo Olynthos capta est flere desierim. Tantus scilicet sum, ut in ea ciuitate populum concitare potuerim in qua filium seruare non potui. Non quotiens conuenerunt in aliquem locum plures coetus et concursus est, sed quotiens conuocati, quotiens parati quasi ad ducem suum concurrerunt; non si una uicinia coiit aut transeuntium paucorum numerus adfluxit, sed ubi totus aut ex magna parte populus, ubi diuisa est in partes ciuitas.

b.373
Coetus multitudinis
p.255
magnae nomen est coeuntis ex consensu quodam: at illic initio pauci fuerunt, deinde reliqui non ad me conuenerunt, sed ad incendium, quod tamen populus spectare maluit quam extinguere. Lex non eum punit propter quem coetus factus est, sed eum a quo factus est. Non mihi tanti ultio fuit, ut amittere filium uellem; et temptaui populum rogare nec potui. Pars altera. Quid coetu opus est? sunt scriptae ad uindictam iniuriarum omnium leges. Mota semel multitudo modum non seruat. Ardere illo incendio ciuitas potuit.

Aeger dominus petiit a seruo ut sibi uenenum daret. non dedit. cauit testamento ut ab heredibus crucifigeretur. appellat seruus tribunos. Lex Cornelia, te appello; ecce erus iubet quod tu uetas. Ne quis illum displicuisse domino putet, tunc huic parari iussit crucem cum sibi uenenum. Plura serui crimina confitemur: intempestiuas potiones, inutiles cibos desideranti negauit. quid enim ille non uoluit qui uenenum petiuit? Maluit crucem pati quam mereri. Si uincitur, periturus est, si non uincitur, seruiturus ei a quo in crucem petitur. Ex altera parte lex est, ex altera testamentum, crux utrinque. Furiosus seruum sine causa uoluit occidere. quaeritis insaniae argumentum? et se uoluit occidere. Seruo, inquit, tribuni non possunt succurrere. Seruo natum regem habuimus; seruo

p.256
indice patefacta est Bruti liberorum cum Tarquiniis coniuratio. Ergo nihil interest uenenum domino
b.374
dederit aliquis an negauerit? Etiam ubi remedium est mori, scelus est occidere. Tam cito uos de uita domini seruum desperare uultis quam heredem? Mortem si supplicium putas, quid rogas, si beneficium, quid minaris? Venenum quisquam obicit nisi datum? Vllum tu finem facies tribuniciae potestati, quam populus Romanus ut ipse plurimum posset plus ualere quam se uoluit? Venenum habere scelus est tam magnum quam dominum occidere. Pars altera. Mori uolens elegit huic ministerio nequissimum seruum, audacem, infestum sibi. Ille non saluti consuluit domini quem uidebat insanabili morbo tabescere, sed tormenta eius extendit. Seruus erilis imperii non censor est, sed minister. Agitur de iure testamentorum, quorum interiit omnis potestas, si serui uiuorum imperia neglexerint, mortuorum tribuni. Itane, furcifer, tu non morieris domini arbitrio, morietur dominus tuo?

p.257
b.375

Seneca Nouato, Senecae, Melae filiis salutem.

Quod munerarii solent facere, qui ad exspectationem populi detinendam noua paria per omnes dies dispensant, ut sit quod populum et delectet et reuocet, hoc ego facio: non semel omnes produco; aliquid noui semper habeat libellus, ut non tantum sententiarum uos, sed etiam auctorum nouitate sollicitet. Acrior est cupiditas ignota cognoscendi quam nota repetendi. hoc in histrionibus, in gladiatoribus, in oratoribus de quibus modo aliquid fama promisit, in omnibus denique rebus uidemus accidere:

ad noua homines concurrunt, ad nota non ueniunt. Non tamen exspectationem uestram macerabo singulos producendo: liberaliter hodie et plena manu faciam. Pollio ASINIVS numquam admissa multitudine declamauit; nec illi ambitio in studiis defuit: primus enim omnium Romanorum aduocatis hominibus scripta sua recitauit. et inde est quod LABIENVS, homo mentis quam linguae amarioris, dicit: “ille triumphalis senex a)kroa/seis suas id est declamationes numquam populo commisit:” siue quia

p.258
parum in illis habuit fiduciam, siue — quod magis crediderim — tantus orator inferius id opus ingenio suo duxit, et exerceri quidem illo uolebat, gloriari fastidiebat.

Audiui

b.376
autem illum et uiridem et postea iam senem cum Marcello Aesernino nepoti suo quasi praeciperet. audiebat illum dicentem et primum disputabat de illa parte quam Marcellus dixerat: praetermissa ostendebat, leuiter tacta implebat, uitiosa coarguebat. deinde dicebat partem contrariam. Floridior erat aliquanto in declamando quam in agendo: illud strictum eius et asperum et nimis iratum ingenio suo iudicium adeo cessabat, ut in multis illi uenia opus esset quae ab ipso uix inpetrabatur.

Marcellus, quamuis puer, iam tantae indolis erat, ut Pollio ad illum pertinere successionem eloquentiae suae crederet, cum filium Asinium Gallum relinqueret, magnum oratorem, nisi illum, quod semper euenit, magnitudo patris non produceret sed obrueret. Memini intra quartum diem quam Herium filium amiserat declamare eum nobis, sed tanto uehementius quam umquam, ut appareret hominem natura contumacem cum fortuna sua rixari;

nec quicquam ex ordine uitae solito remisit. itaque cum mortuo in Syria Gaio Caesare per codicillos questus esset diuus Augustus, ut erat mos illi clementissimo uiro, non ciuiliter tantum sed etiam familiariter, quod in tam magno et recenti luctu suo homo carissimus sibi pleno conuiuio cenasset, rescripsit Pollio: “eo die cenaui quo Herium filium amisi.” Quis exigeret maiorem ab amico dolorem

p.259
quam a patre?

0 magnos uiros qui fortunae succumbere nesciunt et aduersas res suas uirtutis experimenta faciunt! declamauit Pollio Asinius intra quartum diem quam filium amiserat: praeconium illud ingentis animi fuit malis suis insultantis. At contra Q. HATERIVM scio tam inbecillo animo mortem Sex. filii tulisse, ut non tantum recenti dolori

b.377
cederet, sed ueteris quoque et oblitterati memoriam sustinere non posset. Memini cum diceret controuersiam de illo qui a sepulchris trium filiorum abstractus iniuriarum agit, mediam dictionem fletu eius interrumpi; deinde tanto maiore impetu dixit, tanto miserabilius, ut appareret quam magna interim pars esset ingenii dolor.

Declamabat autem Haterius admisso populo ex tempore: solus omnium Romanorum, quos modo ipse cognoui, in Latinam linguam transtulit Graecam facultatem. Tanta erat illi uelocitas orationis, ut uitium fieret. itaque diuus Augustus optime dixit: “Haterius noster sufflaminandus est.” adeo non currere sed decurrere uidebatur. nec uerborum illi tantum copia, sed etiam rerum erat: quotiens uelles eandem rem et quamdiu uelles diceret, abis totiens figuris, aliis tractationibus, ita ut regi posset nec consumi.

Regi autem ab ipso non poterat; alioquin libertum habebat cui pareret; sic ibat quomodo ille aut concitauerat eum aut refraenauerat. iubebat illum transire cum aliquamdiu locum dixerat: transibat; insistere iubebat eidem loco: permanebat; iubebat epilogum dicere: dicebat. in sua potestate habebat ingenium, in aliena modum.

Diuidere controuersiam putabat ad rem

p.260
pertinere si illum interrogares, non putabat si audires. is illi erat ordo quem impetus dederat; non dirigebat se ad declamatoriam legem. Nec uerba custodiebat. quaedam enim scolae iam quasi obscena refugiunt nec si qua sordidiora sunt aut ex cotidiano usu repetita possunt pati. Ille in hoc scolasticis morem gerebat, ne uerbis calcatis et obsoletis
b.378
uteretur; sed quaedam antiqua et a Cicerone dicta, a ceteris deinde deserta dicebat, quae ne ille quidem orationis citatissimae cursus poterat abscondere. adeo quicquid insolitum est etiam in turba notabile est.

Hoc exempto nemo erat scolasticis nec aptior nec similior, sed dum nihil uult nisi culte, nisi splendide dicere, saepe incidebat in ea quae derisum effugere non possent. Memini illum cum libertinum reum defenderet, cui obiciebatur quod patroni concubinus fuisset, dixisse: inpudicitia in ingenuo crimen est, in seruo necessitas, in liberto officium. Res in iocos abiit: “non facis mihi officium” et “multum ille huic in officiis uersatur.” ex eo inpudici et obsceni aliquamdiu officiosi uocitati sunt.

Memini et illam contradictionem sic ab illo positam magnam materiam Pollionis Asinii et tunc Cassi Seueri iocis praebuisse: “at, inquit, inter pueriles condiscipulorum sinus lasciuiam manu obscena iussisti.” et pleraque huius generis illi obiciebantur. Multa erant quae reprehenderes, multa quae suspiceres, cum torrentis modo magnus quidem sed turbidus flueret. redimebat tamen uitia uirtutibus et plus habebat quod laudares quam cui ignosceres, sicuti in ea in qua fleuit declamatione.

b.379

p.261

Amissis quidam tribus liberis cum adsideret sepulchro a luxurioso adolescente in uicinos hortos abductus est et detonsus coactus conuiuio ueste mutata interesse. dimissus iniuriarum agit. Numquam lacrimae supprimuntur imperio, immo etiam inritantur. Nulla flendi maior est causa quam flere non posse. Rapuit me qualem in conuiuium puderet uenire, dimisit qualem redire ad sepulchrum puderet. Credo mirari aliquem quod in forum amissis modo liberis ueniam. at ego iam in conuiuio fui. Quousque, inquit, flebis? Est quaedam in ipsis malis miserorum uoluptas et omnis aduersa fortuna habet in querelis leuamentum. Ibi me flere prohibes ubi crudeliter ipse non fleres. Cum miserrimum sit flere, quam infelix sum cui ne hoc quidem licet! Vidi ebriorum sitim et uomentium famem. Quis est iste qui supra flentem patrem censuram lugendi postulat? Proiectus in omnia gulae libidinisque flagitia, omnibus notandus censoribus, saeculo praecepta conponit: scit quantum super amissos tres liberos patri flendum sit, quem si uiueret pater fleret. Senex, orbus, infelix, hoc tantum inter miserias solatium capio quod miserior esse non possum. Cineres meorum in sepulchro uideo. Magnum solatium est saepius appellare liberorum non responsura nomina. Hic mihi uiuendum est ne cui de nuptiis, ne cui de liberis cogitanti dirum omen occurram.

b.380
Cogit flere qui non sinit---In illo conuiuio morari etiam felicis patris esset iniuria. Pars altera. Questus prius sum de
p.262
inhumanitate eorum qui illum propinquitate contingerent: nemo amicus, nemo, inquam, propinquus est? Sed melius illi eius rabiem, ut uideo, nouerant. Festo die sodales amicique mecum, quorum unus: “quid hunc miserum perire patimur? nemo sibi ipse finem flendi facit; pudet illos desinere, cogi uolunt.” Consolarer te diutius nisi iam et accusare posses.

Sacerdos integer sit. Metellus pontifex cum arderet Vestae. templum, dum Palladium rapit, oculos perdidit. sacerdotium illi negatur. Vesta mater, fortasse nullum sacerdotem haberes, nisi Metellum habuisses. Sacrorum causam ago, non Metelli: plus illorum interest ne Metellum sacerdotem, quam Metelli ne sacerdotium perdat. Non erat tantus Metellus cum illi sacerdotium dedimus. Ciuitas sollicita pendebat; duo periclitabantur quibus nihil habebat populus pretiosius, sacra et Metellus. 0 faciendum sacerdotem nisi esset! Lex integrum ad animum refert, non ad corpus. Lex hoc aestimari tunc uoluit, cum quis peteret, non cum haberet sacerdotium. Habes, Vesta, duplex pontificis tui meritum: seruauit sacra nec uidit. Extra. Pollio : si caecus ante hoc factus esset, non sustulisset; si postea caecus factus est, uidit.

b.381
Pars altera. Sacerdos non integri corporis quasi mali ominis res uitanda est. hoc etiam in uictimis notatur, quanto magis in sacerdotibus? post sacerdotium magis est obseruanda debilitas; non enim
p.263
sine ira deorum debilitatur sacerdos. Apparet non esse propitios deos sacerdoti quem ne seruati quidem seruant. Extra. Hunc colorem GALLIO non probauit, summo cum honore Metelli adserens contra Metellum agendum ita ut cogatur cum iudicibus officio pontificum et ipse consulere.

Inprudentis caedis damnatus quinquennio exulet. Rapta raptoris mortem aut indotatas nuptias optet. Cum haberet filiam et filium inprudentis caedis damnatus in exilium abiit. filia eius rapta est; raptor ad patrem puellae se contulit; impetrauit ab illo ut iuberet filiam nuptias optare et epistolam daret ad filium. fratre auctore mortem optauit puella. pater rediit; abdicat filium. Quomodo me excusabo reipublicae cui duos abstuli? neutrum mea culpa. in altero me fortuna decepit, in altero filius. Filia etiam fratri paruit, filius nec patri. Per humanos, inquit, errores: agnoui preces meas. potes omnibus, inquid, ostendere, hominem quam non possis occidere. Scis me ciuem debere reipublicae: hoc intererit tamen, quod inprudentes occidimus, prudentes seruauimus. Aliquem in exsilio infra fortunam meam uidi.

b.382
Pars altera. Inrupit contumeliose tamquam in exulis domum. Peruenit ad patrem, non pepercit eius pudori. At ego querebar quod absenti fecit iniuriam. Non possum ob hoc abdicari quod lege factum est. Non potuisti, pater, de iniuria iudicare
p.264
quam non noueras. Multa nobis extorquentur quae nolumus scribere. et tu in ea fortuna eras in qua posses iniuriam accipere, et ille is erat qui etiam in patria facere iniuriam posset. Quia sciebat malam causam suam, egit aput eum qui illam non nouerat. Rediit superbus, iubebat nos optare nuptias, cogebat. uidebatur sic et illic coegisse. Aliquid tamen epistolis consecutus est: nemo umquam tardius periit. Collegit ingentem numerum perditorum, expugnauit domum, uexauit puellam. haec tibi raptor non narrauerat. Extra. Latro aiebat semper inuisum esse qui reum alium pro se subiceret. non oportere hic deriuari factum in sororis uoluntatem. Qui defendit, inquid, crimen, auditur tamquam reus, qui transfert, tamquam accusator. malo autem loco est qui habet rei fortunam, accusatoris inuidiam. ASINIVS POLLIO dicebat colorem in narratione ostendendum, in argumentis exsequendum. non prudenter facere eos qui in narratione omnia instrumenta coloris consumerent; nam et plus illos ponere quam narratio desiderasset et minus quam probatio.
b.383