Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Caecus de publico mille denarios accipiat. Decem adulescentes cum bona comedissent, sortiti sunt, ut cuius nomen exisset ex pacto excaecaretur et ita acciperet mille denarios. exiit sors cuiusdam; excaecatus est. petit mille denarios. negantur. Hi sunt oculi quos timuistis, mariti. 0 legem si excaecat homines abrogandam! Mille denarios nulli respublica dat nisi qui inuitus accipit. Dic nunc: miserere; hoc cum excaecareris non dixisti. Respublica debilitatem consolatur, non emit. Consumtis patrimoniis membra conferunt. Vtilius est reipublicae unum caecum repelli quam nouem fieri. Non solus a uobis petit alimenta, sed primus. Alam qui propter debilitatem alitur, non alam qui propter alimenta debilitatur. Sic fit, ubi homines maiorem partem uitae in tenebris agunt, ut nouissime solem quasi superuacuum fastidiant. Pars altera. Illis nouem nihil daturus est: nulli

p.248
non fauorabilis erit, si eos a quibus excaecatus est decipit---Circumuentus adolescens ab illis nouem ueteranis consumtoribus, “solus,” inquit, “nouem consentientibus non potui resistere.” omnia ex composito facta sunt: unus mentionem intulit, omnes adprobauerunt; electus est qui sortiretur; sors huius quae exiret prima subiecta est. cum repugnaret,
b.366
excaecatus est. Si circumuentus, inquit, est, persequatur iniuriam, de ui agat, talionem petat. uidebimus; primum est ut habeat unde uiuat.

Quidam filium accusauit parricidii. Aequis sententiis absolutum abdicat. Minus est iam quod rogo; non peto ut me a parricida uindicetis, sed ut separetis. parricidam non accuso, sed fugio. Quando iste accusatori parcet qui patri non pepercit? Ergo nihil medium est inter testamentum et culleum ?, Non absolutus parricida, sed dubius: ut absoluaris multis tibi sententiis opus est, ut damneris una. Non absoluerunt reum, sed saeculo pepercerunt. Miraris in hac ciuitate misericordiam in qua lex absolutionem et paribus tabulis dat ? Quaeris quam multis non placeas ? si unum adiecero, parricida es. Absolutionem legi, non innocentiae debes. Absolutus, inquit, sum. Non abdico te propter parricidium, sed propter alia uitia quae te fecerunt tam credibilem parricidam. Pars altera. Manifestus adulescentis .color est, ut se dicat patris auctoritate oppressum.

b.367

p.249

Cum tricenario filio pater patrimonium diuidat. Quidam habuit filios frugi et luxuriosum. abdicauit luxuriosum. frugi peregre profectus est; a piratis captus est; de redemtione scripsit patri. patre cessante luxuriosus praeuenit et redemit. rediit frugi; adoptauit fratrem suum. abdicatur. Nec est quod quisquam me laudet: prior frater fecit inter nos pietatis exemplum; una nauigauit, una periclitatus est, una omnes emensus est terras, reliquit me tantum ad paternam domum. Non est quod excusatione aetatis utaris: potes nauigare. Vtrique gratias agere deberet: frater me isti reduxit, ego isti fratrem. Si tamquam inertem abdicasti, nauigauit: si tamquam impium, suos redemit. Non potest eripi filio quod accepit a lege. quomodo enim potest pater eripere quod non potest non dare? Pars altera. Per alterum mihi necesse est abdicare quem nolo. Hoc uno alter alteri placet quod uterque patri displicet. Vtamur medicina qua cogimur, quod in uulneribus fieri periculosis solet, ut malum cum ipso corpore exsecetur. Adoptare permittitis adolescenti quem lex in patrimonio diuidendo experitur? Lex te ad ministerium patrimonii admisit, non in dominium. Est aliqua aetas a qua aliquis filius esse desinat? ne tricenario quidem adoptare filio licet; neque enim quisquam alium potest in manum suam recipere qui ipse in aliena

p.250
manu est. Quomodo fieri potest ut tibi potestas uitae necisque aut in fratrem sit aut
b.368
in filium non sit? Si bene de te meruerat, patrem pro filio rogasses. Nam quod ego non redemi, paupertatis fuit: nihil in medio comparebat; quicquid tricenarius reliquerat, abdicatus abstulerat. Quid facerem solus, senex, inops, cuius patrimonium alter diuiserat, alter absumpserat?

Seruatus contra seruatorem ne quam habeat actionem. Seruatus a filio abdicat. ille praescribit. Licuisset perire, si loqui non licet. Seruatum me putatis? captus sum. Redde me hosti; captiuis loqui licet. Quoniam tantopere beneficia uitae iactat, audite quis prior dederit. Si quis me hosti reddiderit, seruatorem uocabo. An uos abdicationem actionem putatis? etiamsi actio est, lex quae de seruato loquitur ad personas tantum extraneas pertinet, ad filium et ad patrem non magis quam ad seruum et ad dominum, libertum et patronum. Vt a patris potestate discedas et ad aestimationem beneficii uenias, qui uitam dat, si prior accepit, non obligat, sed reddit. Processi in aciem exemplum filio meo, uicit me non hostis, sed aetas, seruauit quem saepe seruaueram. Rediuiuum me senem meretrix uocat, parasitorum iocantium materia sum; omnibus istis tamquam seruatoribus tacere iubeor. Fili, si uiuere mihi non licet, cur perire non licuit?

p.251
Ego te, inquid, protexi. Ita tu adolescens in acie non ante patrem stetisti? Audite filii mei gloriam: parricidium non fecit; cum posset seruare, seruauit.
b.369
Pars altera. Hic me genuit; hic mihi spiritum, hic has manus quibus seruaretur dedit.

Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Raptor postulat, ut rapta educatur. pater non uult. Iste raptor est, ego in ius educor. Non est tam facile homini probo occidere quam perdito mori. Communis, inquid, lex est. dii faciant ne me experiri cogas, an tota ista mea sit. Quando ergo, inquid, optabis? Hoc tempore non possum; curo uulnera, familiam reficio, expugnatam domum lugeo, ereptam uirginitatem consolor, minantem sibi ipsi custodio. Quando optabis? cum rapta uoluerit, non cum raptor. Quando optabis? cum tu noles. Quando, inquit, optabis? paro me optioni, confirmo animum; non est facile hominem occidere; premo interim gemitus meos et introrsus erumpentes lacrimas ago. Scis quid futurum sit: uultus te meus decepit. Stulte, quemquam putas morari filiae suae nuptias? In securem incurris et carnificem ultro uocas. cum rogare debeas, conuitium facis. Nemo uindicare se cogitur. Pars altera. Nihil est miserius quam incertum inter uitam mortemque destitui. Iam beneficium

p.252
erit etiamsi mortem optauerit. In amorem filiae istius incidi. appellare debui de nuptiis patrem; feci; sed uidetis quam etiam in lege lentus sit. Raptor uitam alieni arbitrii habet, libertatem
b.370
sui. Lex ista communis est. Habet hic raptor quod timeat, habet et quod sperare possit. In lege, inquid, non est scriptum quando. immo statim; quotiens tempus non adicitur, praesens intellegitur. Tam longum tibi ius in caput ciuis permittatur? Crudelius est quam mori, semper mortem timere.

Damni inlati actio sit. Quidam tyrannum ex arce fugientem cum persequeretur, in priuatam domum compulit. incendit domum: tyrannus cum domo conflagrauit. praemium accepit. agit cum illo dominus damni. Quem exclusisti et quem recepisti? quare nullam aliam domum tyrannus petiit? Nemo non uenienti domum clusit. Aditum in domum non habui qui in arcem habui. Non gaudes impendisse te aliquid publicae libertati? “Hic est in cuius domu tyrannus occisus est.” tamquam tyrannicida monstraris. Redde, inquid, domum. Ita uiuo tyranno non perdideras? Tyranni amicus, tyranni satelles, certe, quod negare non potes, hospes. Diu exspectaui an eiceretur tyrannus. Facilius potes accusare aut te qui tam familiaris tyranno fuisti, ut illi maxime tua placeret domus, qui illum recepisti, aut tyrannum qui tibi damnum dedit, quod in domum

p.253
tuam confugit, aut ut culpa te liberem, facilius potes accusare fortunam quae tyrannum potissimum ad te detulit.
b.371
Pars altera. Eius debet esse damnum cuius praemium est. Non est iniquum eius rei tibi iniuriam inputari cuius fructum percepisti. Non elegit domum tyrannus — nec enim hoc illi uacabat — sed in eam quam potuit inrupit, cum ego in ea non essem. Nactus hic occasionem nocendi intrare noluit, sed tyrannicidium elegit dubium, lentum, periculosum urbi. accepit praemium maius sine dubio quasi damnum sarcire deberet.