Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Raptor nisi et suum et raptae patrem intra tricesimum diem exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. reum facit dementiae. Quid contremescis, senectus? quid, lingua, trepidas? quid optorpuistis, oculi? nondum est tricesimus dies. Ne tristiore quidem uultu expugnatam filiae pudicitiam tulit. nimis cito exoratus est. Ne omnia uitia ab adulescentia repetam, uirginem rapuit; patrem accusat: haec intra triginta dies. Putas me accusatori promissurum quod filio negaui? Miraris dubitare patrem? lex ipsa inter mortem et nuptias dubia est. Semper sibi licere omnia credidit, nihil me umquam rogauit. Ignouit, inquit. ita aliquis ante me rogatus est? Demens sum, uides, nimirum turpiter uiuo, legem ignoro, dies tuos non numero. Demens, inquis, es. potest aliquis ignoscere sic roganti? Deliberabo cum amicis, deliberabo cum propinquis. me miserum, quam paene promisi! me miserum, quod tantum triginta diebus irasci possum! Quid miraris si illum citius exorasti? facilius est iniuriam donare quam crimen. Procede in medium, senex, cuius misericordia crudelis sum. Iam, inquit, angustum tempus est: et tibi uacat

p.235
accusare? Sic aliquis exorat? sic deprecatur? apparet nunc te primum rogare. Quid enim tamquam demens egi? non sum exoratus. nondum transiit tempus, etiamnunc exorari possum. Quam iniquum est nondum esse me nocentem et iam reum!
b.353
Pars altera. Me miserum, pater! irae tuae detractum est nihil, tempori multum. Infelicior sum quam si neutrum exorassem. Si seruaturus es filium, iam tempus fuit, si occisurus, iam tempus est. Prior rogatus est qui magis timebatur.

Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem et ex ea sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium et decessit. pater post mortem illius in adoptionem recepit nepotem. accusatur ab altero filio dementiae. Dementia in me noui generis arguitur: sanus eram, si non agnoscerem meos. Exspectabam ut aliquis pro abdicato rogaret: nemo audebat propinquorum fratre cessante. Deficientis spiritus in aduentum meum sustinebatur. Intraui; iam cadentes oculos ad meum nomen erexit fugientemque animam retinuit. in sinu meo et filium et animam deposuit. Nuntiatum est mihi in ultimis esse filium, nec hoc a fratre. Pars altera. Pater istius incertus est: bene cum isto ageretur, si et mater. Incidit in meretricem inter cetera mala et fecundam. Mulier nescio an

p.236
aduersus patrem iniuriosior quod abstulisti illi heredem an quod dedisti. Adoptauit eius filium propter quam eiecerat suum.
b.354

Torta a tyranno uxor, numquid de uiri tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. intra quinquennium non parientem sterilitatis nomine dimisit. agit illa ingrati. Eas nuptias tyrannicidium diduxit, quas non diduxit tyrannus. Trahebantur matronae, rapiebantur uirgines, nullae tunc uidebantur feliciores quam quae liberos non habebant. Suspicatus est hunc tyrannus de tyrannicidio cogitare, siue isti aliquid excidit siue non bene tegit uultus magna consilia; tamen de uxoris garrulitate queri non potest, cum sciat quemadmodum taceat. Inposita in eculeum saepius ad absentem uirum respexit quam ad praesentem tyrannum. Explicatur totus aduersus infelicem feminam tyrannicae crudelitatis apparatus et illa instrumenta uirorum quoque animos ipso uisu frangentia ad excutiendam muliebris pectoris scientiam proponuntur, uerberibus corpus abrumpitur. Nescio, respublica, an tibi ista mulier datura sit liberos; tyrannicidam dedit. Miraris si transiit quinquennium inter uxorem tortam et occupatum uirum? Scissum corpus flagellis, igne adustum tormentisque conuulsum. ignoscetis puto mulieri si dixero: fessa est. Quid tyrannicidio gloriaris? facilius est tyrannum occidere quam sustinere. Verbera, laminae,

p.237
eculeus, quicquid antiqua saeuitia inuenerat, quicquid adiecerat noua — quid amplius dicam? et tyrannus torquebat et cum de tyrannicidio quaereret. Num premit censum onerosa sumtibus et ut seculi mos est in
b.355
deterius luxu fluente muliebris ambitio certamine mutuo usque in publica damna priuatis insanit? numquid gemmas et ex alieno litore petitos lapillos? Expecta, potest parere; non respondet ad certam diem fecunditas. sui iuris rerum natura est. Vtrum putas tuum esse mirandum tyrannicidium an huius silentium? Pars altera. “Ego torta sum;” merito obiceres nisi te uindicassem. Etiamsi scisti de tyrannicidio uiri nec indicasti, non est beneficium scelus non facere. deinde nec scisti; non enim tibi indicaui nec tam magnum consilium, uirilibus quoque animis graue, commisi muliebri garrulitati, quae id solum potest tacere quod nescit. Quo tempore uxor torta est nihil adhuc de tyrannicidio cogitabam; postea cogitaui et haec ipsa mihi cogitandi causa fuit uxoris ultio. Si quod audierat tacuit, non beneficium est sed fides. Extra. L. VINICIVS, quo nemo ciuis Romanus in agendis causis praesentius habuit ingenium. quicquid longa cogitatio illi praestatura erat, prima intentio animi dabat; ex tempore causas agebat, sed non desiderabat hanc commendationem, ut ex tempore agere uideretur. de hoc eleganter dixit diuus Augustus: L. VINICIVS ingenium in numerato habet.
b.356

p.238

Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. Accusatur a filio dementiae. Contradicit. Accusator meus intra se contrarios adfectus habet: cupit reum damnari, crimen absolui. “Sed tu senex es,” inquit; hoc dicis: luxuria tua serius coepit, citius desinet. Quidam summum bonum dixerunt uoluptatem. Nihil est mihi opus praecipientibus, habeo exemplum. Ostendi tibi luxuriam quam in te non uidebas. Ebrietatem patri obicis ebrius. Pars altera. Adulescens luxuriosus peccat, senex luxuriosus insanit. Nemo uitia quia odit imitatur. quis imperator ob hoc ipse de proelio fugit, ut bene pugnaret exercitus? Non coercet uitia qui prouocat. Meam quoque luxuriam patri imputabo. non sub seuera fui disciplina, non sub bene institutae domus lege, quae posset adulescentis formare mores et a uitiis aetatis abducere. Quodammodo ad luxuriam a patre praemissus sum. Madent unguento cani et commessator senex nulli nimis luxuriosus, sed parum sanus uidetur.

b.357

Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator migrauit; ter illam appellauit de

p.239
stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit negotiator, testamento heredem omnibus bonis reliquid formosam et adiecit elogium: “quia pudicam conperi.” adiit hereditatem. redit maritus, accusat adulterii ex suspicione. Seram querelam detuli: non accuso adulteram nisi diuitem factam. Post tantos inpudicitiae quaestus si tacere possum, confitendum habeo hac me causa afuisse. Tempus est de uxore marito credi. Ferat matrona iacentes in terram oculos et aduersus officiosum salutatorem inhumana potius quam inuerecunda sit; longe ante inpudicitiam suam ore quam uerbo neget. nemo fortiter negantem iterum rogabit. “Omnium bonorum sola heres esto, quia corrumpi non potuisti, quia tam fideliter pudicitiam custodisti.” Tace paulisper nomen auctoris: numquid non testamentum uiri creditur? Adeone iam omnis patientia seculi nostri abiit, ut aduersus querimoniam uiri. alieno teste defendatur uxor? Muliebrium uitiorum fundamentum auaritia est. Quae potest non timere opinionem adulterii, potest non timere adulterium. Ex omni rupe conchylium contrahitur quo uestis
b.358
cruentetur. Infelices ancillarum greges laborant, ut adultera tenui ueste perspicua sit et nihil in corpore uxoris suae plus maritus quam quilibet alienus peregrinusque cognouerit. Futuro uetus aestimabo iudicium; interim quod rogat conperit, inpudicam. Omnes te inpudicam locuntur,
p.240
pudicam tantum et unus et peregrinus, qui plus laudator quam accusator nocet. Vxorem meam nusquam pudicam audiui nisi in adulteri elogio. Deice in terram oculos et aures externorum uocibus claude: sibi quisque pro te neget. Pudicam ille dixit, ego inpudicam: puto, plus credetis ciui quam peregrino, marito quam adultero. Ipsum elogium scripsit corruptoris animo. Quia pudicam, inquit, conperi: quod nulli praeter me contigit. Pars altera. Formosa est: hoc natura peccauit. sine uiro fuit: hoc maritus peccauit. appellata est: hoc alius peccauit. negauit: hoc pudice. heres relicta est: hoc feliciter. hereditatem adiit: hoc consulto fecit.

p.241
b.359

ca Nouato, Senecae, Melae filiis salutem.

Quosdam disertissimos agnoui uiros non respondentes famae suae cum declamarent, in foro maxima omnium admiratione dicentes, simul ad has domesticas exercitationes secesserant desertos ab ingenio suo. quod accidere plerisque aeque mihi mirum quam certum est. Memini itaque me a Severo Cassio quaerere, quid esset cur in declamationibus eloquentia illi sua non responderet.

In nullo enim hoc fiebat notabilius. oratio eius erat ualens, culta, ingentibus plena sententiis; nemo minus passus est aliquid in actione sua otiosi esse; nulla pars erat quae non sua uirtute staret, nihil in quo auditor sine damno aliud ageret, omnia intenta, aliquo petentia; nemo magis in sua potestate habuit audientium affectus. Verum est quod de illo dicit GALLIO noster: “cum diceret rerum potiebatur, adeo omnes imperata faciebant;

cum ille uoluerat, irascebantur. nemo non illo dicente timebat ne desineret.” Non est quod illum ex his quae edidit aestimetis; sunt quidem et haec quibus eloquentia eius agnoscatur;

p.242
auditus tamen longe maior erat quam lectus. Non hoc ea portione illi accidit, qua omnibus fere quibus maiori commendationi est audiri quam legi, sed in illo longe maius
b.360
discrimen est. Primum tantundem erat in homine quantum in ingenio: corporis magnitudo conspicua, suauitas ualentissimae uocis — quamuis haec inter se raro coeant, ut eadem uox et dulcis sit et solida — pronuntiatio quae histrionem posset producere, nec tamen quae histrionis posset uideri.

nec enim quicquam magis in illo mirareris quam quod grauitas quae deerat uitae, actioni supererat: quamdiu citra iocos se continebat, censoria oratio erat. Deinde ipsa quae dicebat meliora erant quam quae scribebat. Vir enim praesentis animi et maioris ingenii quam studii magis placebat in his quae inueniebat quam in his quae attulerat. Iam uero iratus commodius dicebat, et ideo diligentissime cauebant homines ne dicentem interpellarent.

uni illi proderat excuti; melius semper fortuna quam cura de illo merebat. Numquam tamen haec felicitas illi persuasit neglegentiam. Vno die priuatas plures agebat et ita ut alteram ante meridiem ageret, alteram post meridiem; publicam uero numquam amplius quam unam uno die. Nec tamen scio quem reum illi defendere nisi se contigerit: adeo nusquam rerum ullam materiam dicendi nisi in periculis suis habuit.

Sine commentario numquam dixit nec hoc commentario contentus erat in quo nudae res ponuntur, set maxima parte perscribebatur actio; illa quoque quae

p.243
salse dici poterant adnotabantur; sed cum procedere nollet nisi instructus, libenter ab instrumentis recedebat. Ex tempore coactus dicere infinito se antecedebat. Numquam non utilius erat illi deprehendi quam praeparari; sed magis illum suspiceres quod
b.361
diligentiam non relinquebat, cum illi tam bene temeritas cederet.

Omnia ergo habebat quae illum ut bene declamaret, instruerent: phrasin non uulgarem nec sordidam sed lectam, genus dicendi non remissum aut languidum sed ardens et concitatum, non lentas nec uacuas explicationes sed plus sensuum quam uerborum habentes, diligentiam, maximum etiam mediocris ingenii subsidium. tamen non tantum infra se cum declamaret, sed infra multos erat: itaque raro declamabat et non nisi ab amicis coactus.

Sed quaerenti mihi quare in declamationibus impar sibi esset, haec aiebat: quod in me miraris paene omnibus euenit. magna quoque ingenia — a quibusmultum abesse me scio — quando plus quam in uno eminuerunt opere ? Ciceronem eloquentia sua in carminibus destituit; Vergilium illa felicitas ingenii in oratione soluta reliquit; orationes Sallustii in honorem historiarum leguntur; eloquentissimi uiri Platonis oratio quae pro Socrate scripta est nec patrono nec reo digna est.

Hoc non ingeniis tantum, sed corporibus uideris accidere, quorum uires non ad omnia quae uiribus efficiuntur aptae sunt: illi nemo luctando par est; ille ad tollendam magni ponderis sarcinam praeualet; ille quicquid adprehendit, non remittit, sed in procliue nitentibus uehiculis moraturas manus inicit.

p.244
Ad animalia ueni: alii ad aprum, alii ad ceruum canes faciunt; equorum non omnium, quamuis celerrimi sint, idonea curriculis uelocitas est; quidam melius equitem patiuntur, quidam iugum.

Vt ad meum te morbum uocem, Pylades in comoedia, Bathyllus in tragoedia multum a se aberant; cognomini meo cum uelocitas pedum non concedatur tantum, sed obiciatur, lentiores manus sunt;

b.362
quidam cum hoplomachis, quidam cum Threcibus optime pugnant et quidam sic cum scaeua conponi cupiunt quomodo † aliti est. In ipsa oratione quamuis una materia sit, tamen ille qui optime argumentatur, neglegentius narrat; ille non tam bene implet quam praeparat. PASSIENVS noster cum coepit dicere, secundum principium statim fuga fit, ad epilogum omnes reuertimur, media tantum quibus necesse est audiunt.

Miraris eundem non aeque bene declamare quam causas agere aut eundem non tam bene suasorias quam iudiciales controuersias dicere? SILO POMPEIVS sedens et facundus et literatus est et haberetur disertus si a praelocutione dimitteret: declamat tam male ut uidear belle optasse cum dixi: numquam surgas. Magna et uaria res est eloquentia neque adhuc ulli sic indulsit ut tota contingeret; satis felix est qui in aliquam eius partem receptus est.

Ego tamen et propriam causam uideor posse reddere: adsueui non auditorem spectare sed iudicem; adsueui non mihi respondere sed aduersario; non minus deuito superuacua dicere quam contraria.

p.245
In scolastica quid non superuacuum est, cum ipsa superuacua sit? Indicabo tibi affectum meum: cum in foro dico, aliquid ago; cum declamo, id quod bellissime CENSORINVS aiebat de his qui honores in municipiis ambitiose peterent: uideor mihi in somniis laborare. Deinde res ipsa diuersa est:

totum aliud est pugnare, aliud uentilare. Hoc ita semper arbitratum est, scolam quasi ludum esse, forum arenam; et ideo ille primum in foro uerba facturus tiro dictus est. Agedum istos declamatores produc in

b.363
senatum, in forum : cum loco mutabuntur; uelut adsueta clauso et delicatae umbrae corpora sub diuo stare non possunt, non imbrem ferre, non solem sciunt, uix se inuenient; adsuerunt enim suo arbitrio diserti esse.

Non est quod oratorem in hac puerili exercitatione spectes. quid si uelis gubernatorem in piscina aestimare? Diligentius me tibi excusarem tamquam huic rei non essem natus, nisi scirem et Pollionem Asinium et Messalam Coruinum et Passienum qui nunc primo loco stat minus bene audiri quam Cestium aut Latronem.

Vtrum ergo putas hoc dicentium uitium esse an audientium? Non illi peius dicunt, sed hi corruptius iudicant, qui pueri fere aut iuuenes scolas frequentant; hi non tantum disertissimis uiris quos paulo ante retuli Cestium suum praeferunt, sed etiam Ciceroni praeferrent, nisi lapides timerent. quo tamen uno modo possunt praeferunt: huius enim

p.246
declamationes ediscunt, illius orationes non legunt nisi eas quibus Cestius rescripsit.

Memini me intrare scolam eius cum recitaturus esset in Milonem; CESTIVS ex consuetudine sua miratus dicebat: si Threx essem, Fusius essem; si pantomimus essem, Bathyllus essem, si equus, Melissio. Non continui bilem et exclamaui: si cloaca esses, maxima esses. Risus omnium ingens; scolastici intueri me, quis essem qui tam crassas ceruices haberem. Cestius Ciceroni responsurus mihi quod responderet

b.364
non inuenit, sed negauit se exsecuturum, nisi exissem de domo.

ego negaui me de balneo publico exiturum, nisi lotus essem. Deinde libuit Ciceroni de Cestio in foro satisfacere. subinde nanctus eum in ius ad praetorem uoco et cum quantum uolebam iocorum conuitiorumque effudissem, postulaui ut praetor nomen eius reciperet lege inscripti maleficii. tanta illius perturbatio fuit, ut aduocationem peteret. Deinde ad alterum praetorem eduxi et ingrati postulaui. Iam aput praetorem urbanum curatorem ei petebam; interuenientibus amicis qui ad hoc spectaculum concurrerant et rogantibus dixi molestum me amplius non futurum, si iurasset disertiorem esse Ciceronem quam se. nec hoc ut faceret uel ioco uel serio effici potuit.

Hanc, inquit, tibi fabellam retuli, ut scires in declamationibus tantum non aliud genus hominum esse. Si comparari illis uolo, non ingenio mihi maiore opus est, sed sensu minore. itaque uix iam optineri solet ut declamem;

p.247
illud optineri non potest, ut uelim aliis quam familiarissimis audientibus. Et ita faciebat. declamationes eius inaequales erant, sed ea quae eminebant in quacumque declamatione posuisses, inaequalem eam fecissent. conpositio aspera et quae uitaret conpositionem, sententiae uiuae. Iniquom tamen erit ex his eum aestimari quae statim subtexam: non enim haec ille optime dixit, sed haec ego optime teneo.

b.365

Caecus de publico mille denarios accipiat. Decem adulescentes cum bona comedissent, sortiti sunt, ut cuius nomen exisset ex pacto excaecaretur et ita acciperet mille denarios. exiit sors cuiusdam; excaecatus est. petit mille denarios. negantur. Hi sunt oculi quos timuistis, mariti. 0 legem si excaecat homines abrogandam! Mille denarios nulli respublica dat nisi qui inuitus accipit. Dic nunc: miserere; hoc cum excaecareris non dixisti. Respublica debilitatem consolatur, non emit. Consumtis patrimoniis membra conferunt. Vtilius est reipublicae unum caecum repelli quam nouem fieri. Non solus a uobis petit alimenta, sed primus. Alam qui propter debilitatem alitur, non alam qui propter alimenta debilitatur. Sic fit, ubi homines maiorem partem uitae in tenebris agunt, ut nouissime solem quasi superuacuum fastidiant. Pars altera. Illis nouem nihil daturus est: nulli

p.248
non fauorabilis erit, si eos a quibus excaecatus est decipit---Circumuentus adolescens ab illis nouem ueteranis consumtoribus, “solus,” inquit, “nouem consentientibus non potui resistere.” omnia ex composito facta sunt: unus mentionem intulit, omnes adprobauerunt; electus est qui sortiretur; sors huius quae exiret prima subiecta est. cum repugnaret,
b.366
excaecatus est. Si circumuentus, inquit, est, persequatur iniuriam, de ui agat, talionem petat. uidebimus; primum est ut habeat unde uiuat.

Quidam filium accusauit parricidii. Aequis sententiis absolutum abdicat. Minus est iam quod rogo; non peto ut me a parricida uindicetis, sed ut separetis. parricidam non accuso, sed fugio. Quando iste accusatori parcet qui patri non pepercit? Ergo nihil medium est inter testamentum et culleum ?, Non absolutus parricida, sed dubius: ut absoluaris multis tibi sententiis opus est, ut damneris una. Non absoluerunt reum, sed saeculo pepercerunt. Miraris in hac ciuitate misericordiam in qua lex absolutionem et paribus tabulis dat ? Quaeris quam multis non placeas ? si unum adiecero, parricida es. Absolutionem legi, non innocentiae debes. Absolutus, inquit, sum. Non abdico te propter parricidium, sed propter alia uitia quae te fecerunt tam credibilem parricidam. Pars altera. Manifestus adulescentis .color est, ut se dicat patris auctoritate oppressum.

b.367