Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Et

p.425
ultimas fecit has quaestiones: an si pio animo fecit non teneatur; an pio animo fecerit. Et illi quaestioni Latronis: “an tutus sit qui patre uolente fecerit,” nunc, inquit, fingit in fili patrocinium, sed tunc noluit; et adiecit: ne dixeris idem uoluisse patrem quod tyrannum. quaeritis utri paruerit? tyrannus illum amauit tamquam sibi paruisset. “Pater, inquit, uoluit:” ita tu non tyranno tantum, sed etiam patri dignus parricidio uisus es? Cum descripsisset impium in fratrem, impium in patrem, adiecit:

tyrannum quoque tunc cum amare deberes, occidisti. MONTANVS partem accusatoris declamauit et hoc colore usus est: indulgentissimum fuisse in liberos patrem; nimiam eius pietatem tyranno notam fuisse; itaque illum, qui quaereret pudicis dolorem ex inpudicitia, contumacibus ex seruitute, piissimo patri tormentum quaesisse ex filiorum impietate; et induxit illum animose loquentem qui iussus est prior patrem caedere: “quid, si non cecidero,” inquit, “quid facturus es? torquebis? occides? plus est quod imperas quam quod minaris.” Certamen erat in uno homine utrum plus posset natura an tyrannus. “Caede,” inquit: “non caedo;” “uerbera:” “non ferio.” haec fratre audiente. Et illud dixit: cum promitteret amicitiam tyrannus magis praemium extimuit tyrannici imperi quam imperium. Et cum descripsisset cicatrices pulsati patris et deformem adhuc faciem, dixit: ab utroque caesum putes.