Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Felicior essem si plures reos defenderem. TRIARI. Haec uulnera quae in ore uidetis meo postea feci quam dimissus sum. IVNI GALLIONIS. Gratias ago filio, quod me non reliquit solum tyranno. Quod manus illius ausae sunt ego iussi, itaque crimini meo adsum. “Amicus, inquit, tyranni fuit.” an hoc tantum filius meus in arce simulauit? Procumbo ad genua uestra, iudices, ille contumax, qui cum uapularem non rogaui.

MVSAE. Occisus est tyrannus; a quo putatis nisi ab eo qui patrem pulsare non poterat? Praecidetis tyrannicidae manus? quid hoc est? integer tyrannus iacet. praecisas tyrannicidae manus arci praefigite. Non uindicem filium propter quem ne a tyranno quidem inpune uapulaui?

b.267
Postquam occupauit arcem, secuti sunt illum homicidae, secuti uenefici, secutus quisquis patrem pulsare poterat. Necesse fuit patrem caedere, tam hercules quam necesse fuit spoliare templa, uirgines rapere. Aiebam: fili, fortius feri; tyrannus spectat. Si talis erat filius meus qualem describitis nescio cui magis expedierit tyrannum uiuere. 0 quantum istis debemus manibus
p.420
per quas iam nihil necesse est! Occidit tyrannum: sic huius iratae manus feriunt. Cum occideret tyrannum aiebat: “frater te ferit, pater ferit.” sic feriunt qui uolunt. Tecum, fili inconsideratae pietatis, queror: ualidius patrem cecidisti quam iussit tyrannus. Iratus iacenti ipsas cadaueris manus in me ingessi.

FVLVI SPARSI. Tales fuerunt ex quibus posset alter tyrannum contemnere, alter occidere. IVLI BASSI. Conpressas fili manus in os meum inpegi, caedentem consolatus sum. Porci Latronis. “Caede, inquit, patrem:” dum ego neglegens sum occupauit praecipitare se ex arce filius. hoc non est patri parcere sed sibi. Dura, fili; ad tyrannum tibi per patrem eundum est. Tenent ecce cruentum tyranni caput; nunc illas praecidite. Blandi.

Vt uidi tyrannicidam ex arce descendentem, nihil prius quam manus osculatus sum. PPMPEI SILONIS. Vtrum ex filiis meis probatis? alter se occidit, alter tyrannum. Nemo ius habet in istas manus, meae sunt; istae etiam cum tyranno seruirent mihi paruerunt. Ita mihi superstite filio mori liceat, ut ego illum qui mori maluit parricidam uocaui. ARELLI FVSCI patris. Rogo uos per securitatem publicam, per modo restitutae libertatis laetitiam, per coniuges liberosque uestros. nemo tam suppliciter audiit me rogantem cum uapularem. Quam languidae caedentis manus erant! non putarem illum

b.268
posse tyrannicidium facere. Istae mihi salutares
p.421
porrexerunt cibos, istae potiones; numquam tamen indulgentiores sensi manus quam eum me caederent.

VOTIENI MONTANI. “Pereat, inquit, potius.” Cum sit qui tam fortiter loquatur, uix inuentus est qui tyrannum occideret. Fili, fortius, inquam, feri, ne nos colludere tyrannus intellegat. Suspensas leuiter admouebat manus; filius simulabat ictus, pater gemitus. Si qua est fides, iratus filium extuli, quod me non ceciderat. Necessitas magnum humanae inbecillitatis patrocinium est: haec excusat Saguntinos, quamuis non ceciderint patres sed occiderint; haec excusat Romanos, quos ad seruilem dilectum Cannensis ruina conpulit; quae quidquid coegit, defendit. Ille quoque mihi non pepercisset, si unicus fuisset. Ille me fratri relinquebat: relinqueret hic tyranno? “Etiamnunc, inquit, in facie tua uulnera apparent.” Fili, nocet tibi quod tam cito occidisti tyrannum. MENTONIS. Quaeritis quis haec fecerit uulnera? ille cuius in funere me cecidi. Ita mihi libero et uiuere contingat et mori, ita oculos meos fili manus operiant, ut ego inter liberos meos fortior steti.

Ex altera parte. ARELLI FVSCI patris. Tamdiu cecidit patrem, donec placeret tyranno satelles. Quid? tu tyrannicidium facere non potes, nisi in parricidio exercueris manus? “Pater, inquit, adest.” malo; non enim tantum patrem, etiam patronum cecidisti. IVLI BASSI. Quoniam usque eo saeculum mutatum est, ut. parricidae pater adsit, nos istius

p.422
aduocationi adsumus. Defendit quamuis nocentem: ecquid agnoscitis indulgentiam? illius frater, qui maluit perire quam patrem caedere, infelix est quod causam suam cum fratre non iungebat. Exclamat iste: nihil illi mandaui. ego tibi et pro illo satisfaciam. “Vt ualidius caederem pro republica,
b.269
inquit, feci.” Vis tu pudorem habere nec inputare idem et reipublicae et tyranno? “Pater, inquit, mihi adest.” At mehercules frater non adesset. Habuisti quod tyranno iactares: frater maluit mori. Quisquis caedendus erat isti tradebatur. “Tyrannum. inquit, occidi.” At patrem quantulo minus quam occidisti?

POMPEI SILONIS. Gaudeo in subselliis istius esse patrem. quomodo enim aliter efficere potuissem ut uulnera eius uideretis? non multum refert mea ubi sit: ab hac parte crimen obicitur, ab illa ostenditur. grauior esse testis solet qui a reo surgit. Talis prorsus pater quem nemo alius posset caedere, nisi qui amicus esse posset tyranni. Frater periit, ne parricidium aut faceret aut uideret:

in illo praecipitio non minus, inquam, fratrem fugit quam tyrannum. CORNELI HISPANI. Descendebat cruentus pater, uexato laceratoque ore uix agnoscendus; putares duos fuisse qui cecidissent. Fecit quod debebat qui patrem ceciderat: amicum occidit. CESTI PII. “Ego, inquit, caesus sum; poenam remitto.” Mirarer nisi pro tam bono patre fuisset qui mori uellet. dignus est quem

p.423
inuitum uindicetis; an apud nos tantum crudeles patres uindicantur? “Pater, inquit, iussit.” ergo frater tuus impius fuit qui patri non paruit? Si quando lente parebant satellites aiebat tyrannus: non spectastis quemadmodum patrem ceciderit? “Qui patrem ceciderit, manus eius praecidantur.” hanc legem moriens laudauit tyrannus. Nouissime inter filium et patrem tyrannus intercessit.

Divisio. Latro in has quaestiones diuisit: an non quisquis patrem ceciderit puniatur. In lege, inquit, nihil excipitur. Sed multa quamuis non excipiantur intelleguntur, et scriptum legis angustum, interpretatio diffusa est; quaedam uero tam manifesta sunt ut nullam cautionem desiderent: nam quid interest lege excipere ne fraudi

b.270
sit ei qui per insaniam patrem pulsauit, cum illi non supplicio sed remedio opus sit? quid opus est caueri lege ne puniatur infans si pulsauerit patrem? quid opus est legem cauere ne puniatur, si quis ui patrem sopitum et subita corporis grauitate conlapsum excitauit, cum illa non iniuria sed medicina fuerit? Nondum de propria sed de communi causa loquor. Si officiose quisquis cecidit patrem possit absolui, pro hoc animosius agam, ut dignus sit supplicio nisi praemio fuerit.

Si quisquis patrem pulsauit non puniri debet, an hic debeat. Hanc quaestionem in partes plures diuisit: an tutus sit qui tyranno iubente fecit. Cogitate quam multa

p.424
tyrannus exegerit. pro publica innocentia est non licere hoc quoque tyrannis, ut nos faciant nocentes. Hoc qui cogente tyranno fecit, miserior fuit ipso uapulante. Illa non est inpudica quae arcessita est a tyranno; ille non dicitur sacrilegus qui deorum immortalium dona manibus suis tulit ad tyrannum aut qui funestas tyranni imagines inter effigies deorum immortalium consecrauit.

An tutus sit qui patre iubente fecit. Non cecidit, sed paruit. Et illud dixit in narratione: stabat contumaci frater uoltu; intellexi non posse cogi a tyranno. An tutus sit qui pro patria fecit; an hic pro patria fecerit, id est: an illo iam tempore cogitationem tyrannicidi habuerit et hoc animo ceciderit, ut aditum faceret sibi ad amicitiam tyranni. MONTANVS et illam quaestionem ultimam fecit: an etiamsi quid peccatum est tanto merito redemptum sit.

GALLIO illam quaestionem primam fecit: an ultio caesi patris nullius sit nisi patris. Inuitum, inquit, me non uindicabitis. Si a quolibet alieno caesus essem et nollem agere iniuriarum, nemo nomine meo ageret. atqui nihil interest: poena maior est eius qui cecidit, ius idem eius qui caesus

b.271
est. Contra ait omnibus actionem dari; non enim priuatam iniuriam esse sed publicam; itaque nec taxatione defungi damnatum aut iniuriarum poena, sed manus perdere; ad omnes patres pertinere hoc exemplum, ad omnes filios, ad ipsam rempublicam: tales esse qui fiant tyranni, certe qui tyrannorum amici.

Et

p.425
ultimas fecit has quaestiones: an si pio animo fecit non teneatur; an pio animo fecerit. Et illi quaestioni Latronis: “an tutus sit qui patre uolente fecerit,” nunc, inquit, fingit in fili patrocinium, sed tunc noluit; et adiecit: ne dixeris idem uoluisse patrem quod tyrannum. quaeritis utri paruerit? tyrannus illum amauit tamquam sibi paruisset. “Pater, inquit, uoluit:” ita tu non tyranno tantum, sed etiam patri dignus parricidio uisus es? Cum descripsisset impium in fratrem, impium in patrem, adiecit:

tyrannum quoque tunc cum amare deberes, occidisti. MONTANVS partem accusatoris declamauit et hoc colore usus est: indulgentissimum fuisse in liberos patrem; nimiam eius pietatem tyranno notam fuisse; itaque illum, qui quaereret pudicis dolorem ex inpudicitia, contumacibus ex seruitute, piissimo patri tormentum quaesisse ex filiorum impietate; et induxit illum animose loquentem qui iussus est prior patrem caedere: “quid, si non cecidero,” inquit, “quid facturus es? torquebis? occides? plus est quod imperas quam quod minaris.” Certamen erat in uno homine utrum plus posset natura an tyrannus. “Caede,” inquit: “non caedo;” “uerbera:” “non ferio.” haec fratre audiente. Et illud dixit: cum promitteret amicitiam tyrannus magis praemium extimuit tyrannici imperi quam imperium. Et cum descripsisset cicatrices pulsati patris et deformem adhuc faciem, dixit: ab utroque caesum putes.

MONTANVS tamen aiebat nihil hoc posse melius dici: ex hac

p.426
parte tyrannus iubet, ex altera
b.272
lex uetat: morieris ni cecideris; morere ne caedas. CESTIVS dixit: tyrannus imperat ut patrem caedas: non est nouum. Noluisti facere: laudaturum me putas? ego uero non laudo; alterius ista gloria est: tu fratrem imitatus esses. ARGENTARIVS dixit: tu patrem cecidisti cum et legem nosses et fratrem. MONTANVS dixit: parricida, uoluisti uiolasti patris corpus, fratris beneficium.

Ab altera parte hoc colore omnes declamauerunt tamquam patre iubente fecisset. TRIARIVS dixit: in fili mei manus incucurri. BASSVS IVLIVS dixit: ego me fili mei manibus cecidi. Haterius dixit: ago gratias tyranno quod alterum filium meum custodiri iussit ne mori posset. CESTIVS ait in narratione: tyrannus iubet caedere, exposita tormenta sunt, quid faciet? moriatur, inquis. hoc dicis: ne caedat patrem occidat. FVSCVS ARELLIVS dixit: conplecti uolo istas manus optume de me etiam ante tyrannicidium meritas. GALLIO dixit: uiderit quantum tibi se putet debere respublica; ego plus me quam illam debere tibi iudico: difficilius est quod me iubente fecisti. MONTANVS VOTIENVS dixit in narratione: si perseueras, fili, fratrem sequar: uideris utrum caedere patrem malis an occidere.

Hanc controuersiam et ab IVLIO SABINO bene declamari memini. Describe, inquit, describe tyrannum occisum et te cum ingenti gloria ex arce deductum. 0 te parricidam, nisi post tyrannicidium quoque intellegis, quanto frater tuus honestius perierit quam tu occideris. Illud non probaui quod multa in re seuera temptauit salse dicere. erat

p.427
autem urbanissimus homo, ut uobis saepe narraui, ut quidquid in eloquentia illi deerat urbanitate pensaret.

Memini illum, cum Syriacus Vallius, homo disertus, accusaret et uideretur laturus calumniam, tristem circa coronam iudici obuersari et

b.273
totiens occurrere eunti Syriaco et quaerere, quid haberet spei, deinde post iudicium cum Syriacus gratias illi ageret, quod tantam curam sui egisset: at mehercules, inquit, timebam, ne uno rhetore plus haberemus. Et testis productus cum interrogatus esset an accepisset a patre ---sestertia? sestertia dixit accepisse; an haberet? negauit; deinde interrogatus, an calumniam haberet? ipsi, inquit, neglegentiam meam nostis: an habeam nescio, accepisse me scio. Et in Domitium nobilissimum uirum in consulatu cum thermas prospicientis uiam sacram aedificasset et coepisset deinde rhetores circumire et declamare: ego, inquit, sciebam hoc te facturum et matri tuae querenti de tua desidia dixeram: prw=ton kolumba=n, deu/teron de\ gra/mmata.

Duas eius urbanas res praeterire non possum. Secutus erat in prouinciam Cretam Occium Flammam proconsulem. Graeci coeperunt in theatro postulare ut Sabinus maximum magistratum gereret. mos autem est barbam ac capillum magistratui Cretensium summittere. surrexit Sabinus et silentium manu fecit, deinde ait: hunc magistratum ego Romae bis gessi. bis causam dixerat. Graeci non intellexerunt, sed bene precati

p.428
Caesari petebant ut honorem Sabinus et tertio gereret.

Postea deinde offendit illos tota comitum cohors: oppressi sunt in templo ab omni multitudine, quae postulabat ut Romam Sabinus cum Turdo proficisceretur. erat inter infames maxime et inuisos homines Turdus. cum Turdus promitteret iturum se, ut inde posset exire, Sabinus

b.274
silentio facto ait: ego ad Caesarem non sum iturus cum mattea. Postea hoc Sabino cum causam diceret obiectum est. Multa illum diserte dixisse memini, cum introductus est ex carcere in senatum postulaturus ut diaria acciperet. tunc dixit de fame questus: nihil onerosum a uobis peto, sed ut me aut mori uelitis, aut uiuere. et illud dixit: nolite, inquam, superbe audire hominem calamitosum: [*](Palliai. ac. inc. 2 Ribb.) saepe qui misereri potuit misericordiam rogat.