Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Instatis mihi cotidie de Albucio: non ultra uos differam, quamuis non audierim frequenter, cum per totum annum quinquies sexiensue populo diceret, et ad secretas exercitationes non multi inrumperent quos tamen gratiae suae paenitebat. Alius erat cum turbae se committebat, alius cum paucitate contentus erat. incipiebat enim sedens et si quando illum produxerat calor, exsurgere audebat. illa intempestiua in declamationibus eius philosophia sine modo tunc et sine fine euagabatur; raro totam controuersiam implebat: non posses dicere diuisionem esse, non posses declamationem; tamquam declamationi multum deerat, tamquam diuisioni multum supererat. Cum populo diceret omnes uires suas aduocabat et ideo non desinebat.

b.179
Saepe declamante
p.293
illo ter bucinauit, dum cupit in omni controuersia dicere non quidquid debet dici, sed quidquid potest. Argumentabatur moleste magis quam subtiliter: argumenta enim argumentis colligabat et quasi nihil esset satis firmum, omnes probationes probationibus aliis confirmabat.

erat et illud in argumentatione uitium quod quaestionem non tamquam partem controuersiae, sed tamquam controuersiam implebat. Omnis quaestio suam propositionem habebat, suam exsecutionem, suos excessus, suas indignationes, epilogum quoque suum. Ita unam controuersiam exponebat, plures dicebat. Quid ergo? non omnis quaestio per numeros suos inplenda est? Quidni? sed tamquam accessio, non tamquam summa. nullum habile membrum est si corpori par est. Splendor orationis quantus nescio an in nullo alio fuerit. Non hexis magna, sed phrasis. dicebat enim citato et effuso cursu, sed praeparatus. Extemporalis illi facultas, ut adfirmabant qui propius norant, non deerat, sed putabat ipse sibi deesse. Sententiae quas optime Pollio Asinius albas uocabat, simplices, apertae, nihil occultum, nihil insperatum adferentes, sed uocales et splendidae.

Adfectus efficaciter mouit, figurabat egregie, praeparabat suspiciose. nihil est autem tam inicum quam manifesta

p.294
praeparatio: apparet enim subesse nescio quid mali. itaque moderatio est adhibenda, ut sit illa praeparatio, non cofessio.
b.180
Locum beate implebat. non posses de inopia sermonis Latini queri, cum illum audires: tantum orationis cultae fluebat; numquam se torsit quomodo diceret, sed quid diceret. sufficiebat illi in quantum uoluerat explicandi uis; itaque ipse dicere solebat, cum uellet ostendere non haesitare se in electione uerborum: cum rem animus occupauit, uerba ambiunt. Inde aequalitatem in illo mirari non licebat. splendidissimus erat: idem res dicebat omnium sordidissimas, acetum et puleium et lanternas et psilothrum et spongias; nihil putabat esse quod dici in declamatione non posset.

erat autem illa causa: timebat ne scolasticus uideretur. dum alterum uitium deuitat, incidebat in alterum nec uidebat nimium illum orationis suae splendorem his admixtis sordibus non defendi, sed inquinari: set hoc aequale omnium est, ut uitia sua excusare malint quam effugere. Albucius enim non quomodo non esset scolasticus quaerebat, sed quomodo non uideretur. nihil detrahebat ex superuacuo strepitu; haec sordida uerba ad patrocinium aliorum adferebat. Huc illi accedebat inconstantia

p.295
iudicii: quem proxime dicentem commode audierat, imitari uolebat. Memini omnibus illum omissis rebus apud Fabianum philosophum tanto iuueniorem quam ipse erat, cum codicibus sedere;

memini admiratione Hermagorae stupentem ad imitationem eius arescere. nulla erat fiducia ingenii sui et ideo adsidua mutatio; itaque dum genera dicendi transfert et modo exilis esse uolt

b.181
nudisque rebus haerere, modo horridus et ualens potius quam cultus, modo breuis et concinnus, modo nimis se attollit, modo nimis se deprimit, ingenio suo inlusit et longe deterius senex dixit quam iuuenis dixerat; nihil enim ad profectum aetas ei proderat, cum semper studium eius esset nouum. Idiotismos est inter oratorias uirtutes res quae raro procedit: magno enim temperamento opus est et occasione quadam. hac uirtute uarie usus est: saepe illi bene cessit, saepe decidit. nec tamen mirum est si difficulter adprehenditur uitio tam uicina uirtus. Hoc nemo praestitit umquam Gallione nostro decentius.

Iam adulescentulus cum declamaret, apte et conuenienter et decenter hoc genere utebatur; quod eo magis mirabar, quia tenera aetas refugit omne non tantum quod sordidum, sed quod sordido simile est. Raro Albucio respondebat fortuna, semper

p.296
opinio: quamuis paenituisset audisse, libebat audire. tristis, sollicitus declamator et qui de dictione sua timeret, etiam cum dixisset: usque eo nullum tempus securum erat. Haec illum sollicitudo fugauit a foro et tantum unius figurae crudelis euentus. nam in quodam iudicio centumuirali, cum diceretur iurisiurandi condicio aliquando facta ab aduersario, induxit eiusmodi figuram qua illi omnia crimina regereret.

Placet, inquit, tibi rem iureiurando transigi? iura, set ego iusiurandum dabo: iura per patris cineres qui inconditi sunt, iura per patris

b.182
memoriam; et executus est locum. quo perfecto surrexit L. Arruntius ex diuerso et ait: accipimus condicionem; iurabit. Clamabat Albucius: non detuli condicionem; schema dixi. Arruntius instabat. centumuiri rebus iam ultimis properabant. Albucius clamabat: ista ratione schemata de rerum natura tolluntur. Arruntius aiebat: tollantur; poterimus sine illis uiuere. Summa rei haec fuit: centumuiri dixerunt, dare ipsos secundum aduersarium Albucii, si iuraret; ille iurauit. Albucius non tulit hanc contumeliam, sed iuratus calumniam sibi inposuit numquam amplius in foro dicere. Erat enim homo summae probitatis qui nec facere iniuriam nec
p.297
pati sciret.

et solebat dicere: quid habeo quare in foro dicam, cum plures me domi audiant, quam quemquam in foro? cum uolo dico, quamdiu uolo; assum utri uolo. et quamuis non fateretur, delectabat illum in declamationibus quod schemata sine periculo dicebantur. Nec in scholasticis tamen effugere contumelias poterat Cestii, mordacissimi hominis. cum in quadam controuersia dixisset Albucius: quare calix si cecidit frangitur, spongia si cecidit, non frangitur? aiebat Cestius: ite ad illum cras; declamabit uobis quare turdi uolent, cucurbitae non uolent.

Cum dixisset Albucius in illa de fratre qui fratrem parricidi damnatum in exarmata naue dimisit: imposuit fratrem in culleum ligneum, Cestius eandem dicturus, sic exposuit controuersiam:

b.183
quidam fratrem domi a patre damnatum nouerca accusante, cum accepisset ad supplicium, imposuit in culleum ligneum. Ingens risus omnium secutus est. Sed nec ipsi bene cessit declamatio; paucas enim res bonas dixit. et cum a scholasticis non laudaretur, nemo, inquit, inponit hos in culleum ligneum, ut perueniant nescio quo terrarum, ubi calices franguntur, spongiae non franguntur? Video quid uelitis: sententias potius audire
p.298
quam iocos. fiat: audite sententias in hac ipsa controuersia dictas.