Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

ALBVCI SILI. Quid desideratis ultra? imperator supplicium tulit, proditor pretium. Tristiorem istum uidimus cum filius imperator renuntiatus est quam cum captus. Redde rationem, quemadmodum

p.353
redieris tutus, senex, solus cum auro, cum etiam imperatores capiantur. Imperator adulescens renuntiatus est omnibus laetis praeter patrem.

CESTI PII. Plus accepit auri, quam quod posset abscondi. nolite mirari: et imperatorem et filium uendiderat. “Cauete proditionem.” iam comitiis cauimus. Abstulissent tibi aurum hostes, nisi dedissent. Cum de redemptione ageretur, omnes in curia fuerunt praeter competitorem. “Cauete proditionem.” indicium fuit morientis breue, fili uerecundum. Blandi. Quomodo te dimiserunt? si nihil aliud, et ducem genuisti et dux esse uoluisti. Si non decreueramus, consilium nostrum expectare debuisti; si decreueramus, officium. ARELLI FVSCI patris. Vnde tam graues paterni sinus? numquid ossa fili reportant? Expectat uidelicet iudicia uestra reus: tamquam nesciat quid de illo sentiatis. Non tu semel apud hostem fuisti, sed nos

b.229
semel legatos misimus. Imperator non audet nominare te, tamquam patrem. IVNI GALLIONIS.

Fuit adulescens optimus, uerecundissimus, qui patri suo cessisset, si salua pietate potuisset. Iterum nobis inter uos, patrem et filium, iudicandum est. Candidatus processit contra patrem: si silentium eius intellegere scissemus, et tunc nobis uerecunde indicauerat. Habebas apud hostes auctoritatem: apparebat te reipublicae irasci. Legati nostri aurum ferebant, pater auferebat. Dixeras illos sero

p.354
uenturos: non peruenerunt sero; imperatorem nostrum conuenerunt. Imperator istum accusat, nos subscribimus.

hoc fuit imperatoris nostri testamentum. “Obice, inquit, aliqua ante actae uitae crimina.” Non possum: uerecundum conpetitorem habuisti; multum tacebat. quod possum tibi maius crimen obicere? filius tibi tuus credi rempublicam noluit. Non est qui dicas: quem misi ad hostes? tamquam ipse ire non possis. Cur tam cito reuerteris? diutius nos contra filium rogasti quam pro filio hostem. Non immobilis stetisti, non illic quasi et ipse adfixus haesisti. quid tam cito recedis? etiamnunc uiuit, etiamnunc loquitur. recessurus interroga, si quid uelit mandare. Voce proditionem coarguit, silentio proditorem.

Intellego quanto istum .periculo offendam. quemadmodum enim iste accusationem uindicabit? cruce. Omnibus argumentis premitur: dabo qui uiderint, dabo qui audierint, dabo aurum, dabo testem et, ne quid de dignitate dubitari possit, imperatorem. de hoc utcumque uolet dicat: “inimicus est,” hunc indicauit. Vtrum tantum auri erat, ut appareret etiam non quaerentibus, an tam suspectus eras, ut quemuis tui admoneret proditio caueri iussa? Optimus adulescens, optimus imperator, qui reipublicae curam agere ne in cruce quidem desiit, dignum te

b.230
non putauit filius cui diceret:

“caue proditionem.” Vari Gemini. Nolite omnia expectare ab accusatore et occupato et uerecundo:

p.355
reum intellegite; crimina audistis. Quaeris ante actae uitae crimina? non habeo: nihil tibi umquam filius obicere uoluit. Tam cito lassatae preces tuae sunt? Quid faciet miser? nec imperator potest tacere proditionem nec filius loqui proditorem.

Porci Latronis. Quid ab ista proditione securum est quae peruenit iam usque ad ducem? uereor ne tam sero caueamus quam imperator noster, qui non ante intellexit proditionem quam proditus est; nec umquam praesentius periculum fuit: respublica sine imperatore est, proditor sine custode. Quid enim est quare tibi hostes pepercerint? et imperatoris nostri pater es et aurum habes et legatus non es. Si tibi dicam: “expecta dum legati mittantur; filius tibi publice remittitur,” dices: “paternus adfectus non sustinet moram; rapit me desiderium fili; etiamsi redimere uiuum non potero, saltim mortuum redimam; numquam tam durus hostis fuit, ut paternis lacrimis non flecteretur.”

Vt ignoscam tibi quod tam cito isti, obiciam quod tam cito redisti. Dic quid dixerit tibi. an nihil cum patre uoluit loqui? “Cauete proditionem.” hoc dixit: uidete ne quis nocte insciis custodibus exeat, ne quis ignorante republica ad hostem perueniat, ne quis ex hostium castris grauis auro reuertatur. Nihil deest indicio. si quid de proditione quaeritis, imperator uobis dicet; si quid de proditore, legati.

Pars altera. ARELLI FVSCI.

p.356
Quantum est pretium quo uendo, ut filium pater spectem in cruce, filius patrem de cruce? tanti et imperatorem et parricidium uendidi? Gratulabantur omnes repulso magis quam designato nimis ambitiose.
b.231
nunc poenitet. Qui et filium et patriam uendidit, tam exiguum auri accepit, ut unus senex portare posset.

In hac controuersia, etiamsi coniecturalis est et habet quasi certum tritumque iter, fuit tamen aliqua inter declamantis dissensio. Latro semper contrahebat et quidquid poterat tuto relinquere, praeterierat. itaque et quaestionum numerum minuebat et locos numquam adtrahebat; illos quoque quos occupauerat non diu dicebat, sed ualenter. Hoc erat utique praeceptum eius, quaedam declamatorem tamquam praetorem facere debere minuendae litis causa. quod in hac controuersia fecit; non enim curauit dicere nullam factam esse proditionem, sed se proditorem non esse. et suspectus, inquit, iudici est qui plus quam se defendit, et nolo, inquit, cum fili uoce pugnare, ut imperatorem et filium mentitum dicam, praesertim cum odium aduersus filium obiciatur patri. ALBVCIVS in duas partes declamationem diuisit: primum negauit ullam esse proditionem, deinde:

ut esset, ad se non pertinere. Colorem contra patrem SILO POMPEIVS hunc introduxit: odio illum reipublicae a qua repulsus erat fecisse et odio ipsius fili, quem oderat et quia competierat et quia uicerat. VARIVS GEMINVS dixit statim petisse patrem hoc proposito imperium ut

p.357
proderet. hominem auarum et lucro inhiantem et quia noti mores eius erant uictum ab eo competitore, a quo uinci fas non erat nisi hominem turpissimum. Ante comitia, inquit, paratus fuerat pecuniam accipere, ut filium perderet; post comitia paratus erat pecuniam dare, ut filium perderet. Vt captus est dux aiebamus, inquit: “non potest hoc sine proditione fieri.” Excusauimus nos imperatori: diximus perseuerasse ad redemptionem, quamuis
b.232
deterruisset pater. hoc loco ille respondit: “cauete proditionem.”

BLANDVS dixit aegre ferentem pudorem repulsae uoluisse occidi filium, ut in eius locum substitueretur ipse. Hispo ROMANIVS: ultionem, inquit, suam hosti uendidit. Tam facile, inquit, exiit, nocte peruenit ad hostes, rediit, ut scires illum non tunc primum fecisse. ARGENTARIVS dixit: perfer ad senatum mandata fili tui. necesse est tibi multa dixerit; legatis quoque aliqua mandauit; fortasse proditoris nomen patri dixit; indica nobis. “Nihil dixit, inquit nobis, mihi.” Sublata omnis quaestio est. quaeritis quem dixerit? uidete cui nihil dixerit. Pro patre de comitiis hic color Latronis fuit:

ne quis filium meum uinceret timui; itaque professus sum, ut auctoritate mea deterrerem futuros conpetitores; deinde ipse filio meo cessi. ALBVCIVS hoc colore usus est: aiebant, inquit, alii adulescentem imperatorem fieri debere qualis Scipio fuisset,

p.358
alii senem qualis Maximus fuit; senem nihil temere facturum. utriusque populo copiam feci. CESTIVS hoc colore usus est: noueram uitia fili mei; sciebam esse acrem adulescentem fortem, sed inconsideratum temerarium. itaque petii et reipublicae causa et fili mei, quem idoneum ad tantum sustinendum onus non putabam.

FVSCVS ARELLIVS dixit in hoc se competisse, ut hostium animi frangerentur, cum audissent posse rempublicam uel in una domo ducem eligere. Hispo ROMANIVS simpliciter putauit agendum: inepti, inquit, hi colores sunt, cum ponantur competitores. hoc itaque egit colore, ut quereretur de exitu comitiorum: adulescentulos omnis conspirasse, quasi de aetatis comparatione ageretur; facile itaque uictum senem non ambientem. De me, inquit,

b.233
queri non potestis; clamaui: “non est uobis utilis huius aetatis imperator.” Mansit, inquit, illi et post comitia eadem contumacia: nihil referebat ad patrem, nihil communicabat; itaque captus est. et cum descripsisset quam imperite disposuisset aciem, quemadmodum inexploratis locorum insidiis oppressa eius temeritas esset, adiecit: hoc erat quod uobis clamabam: “ducem senem eligite.”

OTHO IVNIVS pater praesagiis quibusdam et insomniis hanc fortunam praenuntiantibus agitatum se competisse dixit. Erat autem ex somniatoribus Otho: ubicunque illum defecerat color, somnium narrabat. De eo quod inscio senatu egressus est, LATRO sic colorauit:

p.359
(decretum non expectasse, sed amentem et attonitum protinus procurrisse. ALBVCIVS hoc colore usus est: semper de duce senatus consulto constitui. longum erat expectare; ad summam, festinaui nec occurri.

VARIVS GEMINVS dixit maluisse solum ire; hostes enim auctoritate legatorum non moueri, ad lacrimis patrum saepe flecti. SILO POMPEIVS ait: putaui utilius esse priuata illum pecunia redimi: minoris enim posse aestimari quam si tamquam imperator redimeretur. ARGENTARIVS ait: nihil tam iniquom erat quam legatos ad redemptionem mitti; numquam enim reddidissent quem sic desiderari publice iudicassent. itaque praecucurri rogaturus et hoc dicturus: exercitus contemnit illum, respublica relinquit.

BLANDVS ait: cogitanti mihi quid facerem, contentus essem paternis lacrimis an comitatu publico preces meas adiuuarem, tandem uenit in mentem Troianum regem ad redemptionem fili sine legatis isse et cum auro. SEPVLLIVS BASSUS ait non expectasse se curiam, quia putauerit futuros qui redimendum negarent, quod factum apud Romanos saepius

b.234
erat; itaque ante se uoluisse redimere quam posset aliquid de non redimendo constitui. CESTIVS dixit: non quaesiui secretos tramites et occultum iter: proditor eadem uia ueni qua legati. De uoce fili colorem ALBVCIVS hunc fecit:

pudebat illum, inquit, quod captus erat; quaerebat aliquod fortunae suae patrocinium; uoluit uideri non culpa sua sed proditione hoc sibi accidisse: itaque nomen adicere non potuit. FVSCVS ARELLIVS dixit alienatum iam suppliciis animum et errantem has

p.360
uoces effudisse sine argumentis, sine reo. VARIVS GEMINVS omnia complexus est: potest, inquit, propter hoc, potest propter illud; ego uobis idem suadeo:

cauete proditionem. hoc si cauere uultis imperatores senes facite. Illud et in hac controuersia et in omni uitandum aiebat CESTIVS, quotiens aliqua uox poneretur, ne ad illam quasi ad sententiam decurreremus. sicut in hac apud Cestium quidam auditor eius hoc modo coepit: “ut uerbis ducis uestri, iudices, incipiam, cauete proditionem;” sic finiuit declamationem, ut diceret: “finio quibus uitam finiit imperator, cauete proditionem.” Hoc sententiae genus Cestius echo uocabat et dicenti discipulcstatim exclamabat: *m*e*r th\n h)xw/: ut in illa suasoria in qua deliberat Alexander an Oceanum nauiget, cum exaudita uox esset: “quousque inuicte?” ab ista uoce quidam coepit declamare et in hac desiit; ait illi Cestius desinenti: e)/n soi me\n lh/cw, se/o d' a)/rcomai. et alteri cum descriptis Alexandri uictoriis, gentibus perdomitis, nouissime poneret: “quousque imuicte?”

exclamauit Cestius: tu autem quousque? OTHO pater hoc colore usus est pro patre: dixit enim molestum fuisse imperatori, quod illum suffixum legati intuebantur; itaque, ut ab hoc

b.235
illos spectaculo diiungeret et exoneraret uerecundiam suam id dixisse, quo audito festinarent. itaque
p.361
dixisse illum non “caueant proditionem,” sed “cauete;” quasi ipsis legatis esset periculum, ne proderentur.