Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
ARGENTARIVS non tamquam frater esset huius consili inuentor, dixit: cogitaui quid facerem; tandem inueni quomodo parricidium uindicarem sine parricidio. PASSIENVS hoc colore usus est: non putaui patrem uelle utique occidi filium. uidebatur mihi omnia misericordiae praeparasse: quod domi cognouerat, quod inter suos. fratri, inquam, tradidit: age si parcere uoluisset, cui tradidisset? Pollio ASINIVS dixit in nouercam; itaque illo colore usus est: cogitaui mecum quid liceret, quid oporteret. Si tantum, inquam, nefas commissum est, nullae meae partes sunt ad expiandum saeculum; triumuiris opus est, comitio, carnifice. tanti sceleris non magis priuatum potest esse supplicium quam iudicium. MARCELLVS dixit: ita si iste parricidium fecit, ideo et ego faciam? et illam quam supra sententiam retuli: habes, inquam, frater.
VARIVS GEMINVS et ipse dixit: nolui occidere. egregie, inquam, nouerca inter priuignos diuisit odium; aliter alium adgressa
HISPANVS duro colore usus est: hoc, inquit, supplicium tamquam grauius elegi. Quid? iste, inquam, insuetur et statim omnem sensum supplici effugiet? immo sollicitus pendeat et, quod ne insuti quidem parricidae patiuntur, ipse poenam suam spectet; nihil speret, timeat omnia. peius debet quam ceteri parricidae mori: a patre damnatus est. et hoc colore per totam declamationem usus est, ut diceret hoc se tamquam grauius elegisse. Displicebat color hic prudentibus. quam enim spem habet absolutionis, si nec paruit nec pepercit? HATERIVS hoc colore usus est: diu mecum disputaui. parricida est quem non testis protrahit, non iudex coarguit? quid ergo? innocens quem condemnat pater? inuenioque poenam simillimam reo, mersam non tamen ex toto perditam ratem, quae uel punire fratrem posset uel absoluere.
TRIARIVS et ipse quasi sententiam de fratre ferri uoluisset egit et dixit: tandem ad caelum manibus leuatis, “quidquid est,” inquam, “quod terris imperat, quod regnat profundo, quidquid est
VARIVS GEMINVS ait: in hoc me dimisit, non quia me uolebat saluum esse, sed ad patrocinium suum, ut quia non nunc occiderat, uideretur nec ante uoluisse. Latro dixit: quis porro me uno miserior est qui uitam parricidae debeo? Diocles CARYSTIVS elegantem sensum in prooemio posuit pro adulescente, cum diceret causas se abdicationis non inuenire, luxuriae se occasionem non habuisse, parricidium sibi non obici, etiam contrario se nomine laborare: fortasse, inquit, queritur, quod captum non redemerim. adiecit: ou)k e)xrh=n lu/trwn: pai=s h)=n. et cum tractaret in ultima parte debere patrem etiam uitia liberorum ferre, utique in unico, adiecit: pepei/rasai, pa/ter, o(/ti kai\ ponhro\s e)ni/ote ui(o/s e)stin eu)/xrhstos. ARTEMO in descriptione tempestatis laudatus est et belle accessit ad eam: th\n tou= eu)ploh/santos
Soleo dicere uobis CESTIVM Latinorum uerborum inopia hominem Graecum laborasse, sensibus abundasse: itaque quotiens laetius aliquid describere ausus est, totiens substitit, utique cum se ad imitationem magni alicuius ingeni direxerat, sicut in hac controuersia fecit. nam in narratione,
Nox erat et terras animalia fessa per omnis Alituum pecudumque genus sopor altus habebat.Virg. A. 8.26-27 At Vergilio imitationem bene cessisse, qui illos optimos uersus VARRONIS expressisset in melius:
Desierant latrare canes urbesque silebant; Omnia noctis erant placida composta quiete.Solebat OVIDIVS de his uersibus dicere, fieri potuisse longe meliores, si secundi uersus ultima pars abscideretur et sic desineret:
Omnia noctis erant.Varro quem uoluit sensum optime explicuit, Ouidius in illius uersu suum sensum inuenit: aliut enim intercisus uersus significaturus est, aliut totus significat.
Si accusasset Cicero Popillium, uiueret. Occidit Ciceronem Popillius: puto iam creditis occisum ab isto patrem. Vt uno ictu pereat tantum dabo: pro Cicerone sic liceat pacisci ? GAVI Sabini. Quod unum potuimus effecimus, ut ueniret tempus quo Popillius Ciceronem desideraret. “Popilli, potes,” inquit, “Ciceronem occidere; potes uel patrem.” Porci Latronis. Prorsus occisurus Ciceronem debebat incipere a patre. “Antonius, inquit, me iussit.” Non pudet te, Popilli? imperator te tuus
Pro di boni! occisum Ciceronem malos mores uoco. ALBVCI SILI. Caedit ceruices tanti uiri et umero tenus recisum amputat caput. I nunc et nega te parricidam. hoc unum tamen feliciter fecisti, quod ante occidisti patrem quam Ciceronem. Facilius pro parricida iudices mouit quam pro se clientem. Ad uos hoc, patroni, exemplum pertinet: nullos magis odit Popillius quam quibus plurimum debet. Vbicunque estis, iudices, qui in istum reum sederatis, ecquid poenitet absoluisse? ARGENTARI. Impius est, ingratus est; audeo dicere, parricida est: sensit qui defenderat. Respice forum:
CESTI PII. Si dixero: adulescentia turpis est, infamis pueritia, respondebit: iam ista Cicero [*](Cic. pro Rosc. Am. 26, 72.) defendit. Non pudet, Popilli? accusator tuus uiuit. “Quid tam commune quam spiritus uiuis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis?”
Triarii. Praesta Ciceroni quod propinqui Catilinae, quod amici Verris, quod clientes Clodii praestiterunt: proscriptum transi. Ne a mortuo quidem manus abstinet, lacerat occisum. Popilli, hoc parricidium tertium tuum est. Pompei SILONIS. Numquid magis exonerare te possum? praesta Ciceroni quod Antonius. CORNELI Hispani. Dic: Antoni, ego istud scelus facere possum: et patrem occidi. Securi erant amici Ciceronis postquam ad illum Popillius missus est. ARELLI FVSCI patris. Potuisti Ciceronem
HATERI. Qui modo Italiae umeris relatus est nunc sic a Popillio refertur? proposito in rostris capite Ciceronis, quamuis omnia metu tenerentur, gemitus tamen populi liber fuit. IVLI BASSI. “Proscriptus, inquit, erat Cicero.” pater certe tuus proscriptus non fuit. Blandi. Di manes Popilli senis et inultae te patris, Cicero, persecuntur animae, ut quem negasti parricidam sentias. Capitonis. Deduxi ad uos reum omnium quos terra sustinet nocentissimum, ingratum, inpium, percussorem, bis parricidam; nec tamen timeo; patroni uiderint: nemo a Popillio nisi post beneficium occiditur. Ne damnationem quidem istius despero; non enim a Cicerone defenditur. Timeo ne causae non satisfaciam. maior causa est occisum a Popillio Ciceronem queri quam fuit aliquando probare non occisum patrem.