Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

MVSAE. Traditus est frater puniendus mihi potissimum. Quo istud proposito, pater, feceris, apud plerosque disputationem habet: ego si quid mitius illo tempore uoluisti fieri, non intellexi; imposui multum recusantem et insui culleo

p.305
postulantem. Obicis mihi molliorem animum: alius mitior est, plus quam debet, alius seuerior quam
b.189
necesse est, mediis alius adfectibus inter utrumque positus totus in sua potestate est. quidam et accusare et damnare possunt et occidere, quidam tam mites sunt ut non possint in caput ne testimonium quidem dicere. Non possum hominem occidere: hoc uitium et aput piratas inuenitur. Alii uiuere sine reipublicae administratione non possunt, aliis in priuato latere et extra omnem inuidiam secessisse praecipua tranquillitas est, aliis non potest persuaderi ut matrimonio obligentur, aliis ut careant; sunt qui castra timent, sunt qui cicatricibus suis gaudent.

in tanta morum uarietate uidete quantulum sit quod excusem: non ambitioni, non inertiae ueniam peto; misericors sum, non possum occidere hominem. Gratulare, pater, naturae meae: numquam eiusmodi filius parricidium faciet. hoc uitium a te traxisse uideor. an non putatis misericordem, qui quem damnauit puniendum fratri dedit? Centurio Luculli Mithridaten non potuit occidere — dextra simul ac mens elanguit — pro bone Iuppiter, Mithridaten quam non dubium parricidam! Pompei SILONIS. Gaude pater: neuter ex filiis tuis parricidium fecit. Dimisi a portu naufragum. narra, pater, quomodo te dimiserit sic dimissus. Vis, pater, scire accusator nocentior sit an reus? coice in alteram nauem nouercam; illa faciat uota, precetur: si neminem

p.306
innocentem accusauit, si priuignum immerentem non oppressit: in eos piratas incidet, qui nesciant captos dimittere.

Altera pars. MVSAE. Parricida meus in mari regnat. SEPVLLI BASSI. Nega domi parricidam fuisse quem scis esse piratam. GAVI SABINI. Facinus indignum! damnatus parricida post poenam potuit dicere patri suo: “morere.” Divisio. Latro in has quaestiones diuisit: an licuerit illi quod iubebat pater facere. Non licet, inquit, fratrem necare; nec ille damnatus erat: non

b.190
enim iudicio publico ceciderat. ignosce, si diligentior sum, cum uideam hominem tam facile damnari: timeo ne quis me parricidi postulet. facile est. si dicenda st domi causa, etiam nocens absolutionem sperare potero: in foro quid respondebo? “occidi fratrem?” parricidam me quidam uocant, quod non adfui reo. Si licuit, an debuerit.

Nocens est iste, sed mihi frater est. naturae iura sacra sunt, etiam apud piratas. Quid de me iudicaturus es, si fecero? puto difficulter postea in me parricidium credes. Etiamsi debuit parere patri, an ignoscendum sit illi si non potuit? Fatebor, inquit, quod fortasse offensurum est aures fratrum, offensurum est patris: uolui fratrem occidere, non potui. obortae sunt subito tenebrae, diriguit animus, sublapsum est intercepto spiritu corpus. Non possum fratrem occidere.

p.307
pone hoc loco piratam: non poterit. quidam occidere hominem tantum non possunt; quorundam aduersus hostes deficit manus. Fratris quoque beneficium non est tam magnum, pater, quam putas: non ille te noluit occidere, sed non potuit. Nouissimas illas partes fecit: quamuis non occiderit, si tamen puniit damnatum, an abdicari non debeat. Dicit enim pater: si non poteras, negasses et misisses ad me, non posse te.

Hoc loco dixit Latro rem ualde laudatam: “dixisses,” inquit, “te non posse.” ita tu nesciebas? putasti me posse occidere? quid ergo ? sic loquebaris tamquam unum parricidi condemnasses. Deinde an punierit fratrem. Hic descriptio supplicii, quod dixit grauius etiam culleo fuisse, et adiecit hodieque illum poenas dare inter barbaros inclusum, per quos necessest illi patria, populo, lare carere; sed ne per

b.191
illos quidem necessest parricidium facere. Hac diuisione usi sunt quibus placuit damnati causam non defendere et tantum suam agere; alia usi sunt quibus placuit et illius causam defendere, inter quos et GEMINVS VARIVS fuit, qui aiebat adulescentem optimam causam habere si non occidit fratrem etiam nocentem, meliorem tamen si non occidit innocentem; patitur autem materia.

fecit ergo has quaestiones Geminus et quibus idem placuit: an abdicari non debeat

p.308
etiamsi nocentem fratrem non occidit. hic dixit: non licuit, non debui, non potui. An si innocentem non occiderit. bellam rem hoc loco Geminus dixit, cum coepisset per omnis numeros fratrem tamquam reum defendere: dicet, inquit, aliquis: “tam sero defendis?” non potui citius: hodie primum res in forum delata est. Nouissime: an etiam nocentem satis punierit.

De colore inter maximos et oratores et declamatores disputatum est utrumne aliquid deberet dici in nouercam an nihil. PASSIENVS et ALBVCIVS et praeter oratores magna nouorum rhetorum manus in hanc partem transierunt; fuerunt et qui in nouercam inueherentur; fuerunt et illi qui non quidem palam dicerent, sed per suspiciones et figuras, quam rem non probabat Passienus et aiebat minus uerecundum esse aut tolerabile infamare nouercam quam accusare. Quidam principia tantum habuerunt in sua potestate, deinde ablati sunt impetu. excusatius est autem in malum colorem incidere quam transire. Latro illum introduxit colorem rectum in narratione, quo per totam actionem usus est: non potui occidere. et cum descripsisset ingenti spiritu titubantem et inter cogitationem fratris occidendi concidentem, dixit: nouerca, aliut quaere in priuignum tuum crimen; hic parricidium non potest facere.

CESTIVS colore alio usus est.

b.192
Transiebamus, inquit, secundum matris sepulcrum. inuocare coepit manes eius. motus sum. et puerili sensu colorem transcucurrit: quid facerem? inquit: occidere pater iubebat, mater
p.309
uetabat. et cum colore dixit: haec mecum cogitaui: non est imperatum ut manu occiderem, non ut laqueo, non ut mari; eligere supplici genus liberum est. FVSCVS ARELLIVS hoc colore usus est: temptari me putaui a patre; uno, inquam, supplicio alterum filium punire, alterum experiri uolt. ALBVCIVS in argumentis plura posuit et omnes fere colores contrectauit. In narratione hoc colore usus est et dixit: hoc unum mihi praesta beneficium: sine me non tamquam parricidam mori.

ARGENTARIVS non tamquam frater esset huius consili inuentor, dixit: cogitaui quid facerem; tandem inueni quomodo parricidium uindicarem sine parricidio. PASSIENVS hoc colore usus est: non putaui patrem uelle utique occidi filium. uidebatur mihi omnia misericordiae praeparasse: quod domi cognouerat, quod inter suos. fratri, inquam, tradidit: age si parcere uoluisset, cui tradidisset? Pollio ASINIVS dixit in nouercam; itaque illo colore usus est: cogitaui mecum quid liceret, quid oporteret. Si tantum, inquam, nefas commissum est, nullae meae partes sunt ad expiandum saeculum; triumuiris opus est, comitio, carnifice. tanti sceleris non magis priuatum potest esse supplicium quam iudicium. MARCELLVS dixit: ita si iste parricidium fecit, ideo et ego faciam? et illam quam supra sententiam retuli: habes, inquam, frater.

VARIVS GEMINVS et ipse dixit: nolui occidere. egregie, inquam, nouerca inter priuignos diuisit odium; aliter alium adgressa

p.310
est: alteri parricidium obicit, alteri mandat. Et hac illum figura defendit in narratione: interrogaui fratrem: aput quem praetorem causam dixisti? “apud nullum,” inquit.
b.193
quis accusator fuit? “nemo.” quis testis ? immo qui testes ? uni enim etiam de minore scelere non creditur. “nemo,” inquit. quis de te pronuntiauit? “nemo. Quid porro?” inquit, “ego si reus fuissem, ad te non misissem?” SEPVLLIVS BASSVS hoc colore usus est: non habui parricidae instrumenta, non culleum, non serpentes: parricidam tamen in maria proieci.

HISPANVS duro colore usus est: hoc, inquit, supplicium tamquam grauius elegi. Quid? iste, inquam, insuetur et statim omnem sensum supplici effugiet? immo sollicitus pendeat et, quod ne insuti quidem parricidae patiuntur, ipse poenam suam spectet; nihil speret, timeat omnia. peius debet quam ceteri parricidae mori: a patre damnatus est. et hoc colore per totam declamationem usus est, ut diceret hoc se tamquam grauius elegisse. Displicebat color hic prudentibus. quam enim spem habet absolutionis, si nec paruit nec pepercit? HATERIVS hoc colore usus est: diu mecum disputaui. parricida est quem non testis protrahit, non iudex coarguit? quid ergo? innocens quem condemnat pater? inuenioque poenam simillimam reo, mersam non tamen ex toto perditam ratem, quae uel punire fratrem posset uel absoluere.

TRIARIVS et ipse quasi sententiam de fratre ferri uoluisset egit et dixit: tandem ad caelum manibus leuatis, “quidquid est,” inquam, “quod terris imperat, quod regnat profundo, quidquid est

p.311
quod ex sublimi res spectat humanas, inuoco: damnatus alto committitur; di, iudicate post patrem!” Haec sententia dicebatur ex Graeco translata, sed Graeca corruptior est: *po/seidon, a)metrh/twn de/spota buqw=n, th\n e)na/lion klhrwsa/mene basilei/an, a)na/getai patrokto/nos: meta\ pate/ra di/kason. A parte patris, quod ab archipirata dimissus est, sic CESTIVS: poenam, inquit, putauit mihi hanc
b.194
esse morte grauiorem. Et sic posuit in narratione: rogabam ut occideret; non impetraui.

VARIVS GEMINVS ait: in hoc me dimisit, non quia me uolebat saluum esse, sed ad patrocinium suum, ut quia non nunc occiderat, uideretur nec ante uoluisse. Latro dixit: quis porro me uno miserior est qui uitam parricidae debeo? Diocles CARYSTIVS elegantem sensum in prooemio posuit pro adulescente, cum diceret causas se abdicationis non inuenire, luxuriae se occasionem non habuisse, parricidium sibi non obici, etiam contrario se nomine laborare: fortasse, inquit, queritur, quod captum non redemerim. adiecit: ou)k e)xrh=n lu/trwn: pai=s h)=n. et cum tractaret in ultima parte debere patrem etiam uitia liberorum ferre, utique in unico, adiecit: pepei/rasai, pa/ter, o(/ti kai\ ponhro\s e)ni/ote ui(o/s e)stin eu)/xrhstos. ARTEMO in descriptione tempestatis laudatus est et belle accessit ad eam: th\n tou= eu)ploh/santos

p.312
a)nagwgh\n a)/kouson. et cum de ipso nauigio diceret, pulchre coepit: ska/fos e)/rhmon a)no/stou tu/xhs. et ultimam descriptionis sententiam proposuit: nauago\s a)po\ lime/nwn a)nh=gen. et ad partem narrationis eleganter transiit: dih/ghsai nu=n, pa/ter, pw=s s' a)pe/lusen o( ou(/tws a)poluqei/s. GLYCON dixit: i)de/a kritou= e(no\s ou)k a)rkei= *K*A*T*A *M*K*N*E*P---*P*N*A*U *T*I AV| *K*N*M*E nau=n e)steqei\s eu(ri/skei to\ mhde\n a)dikei=n tu/xh|.

Soleo dicere uobis CESTIVM Latinorum uerborum inopia hominem Graecum laborasse, sensibus abundasse: itaque quotiens laetius aliquid describere ausus est, totiens substitit, utique cum se ad imitationem magni alicuius ingeni direxerat, sicut in hac controuersia fecit. nam in narratione,

b.195
cum fratrem traditum sibi describeret, placuit sibi in hac explicatione una et infelici: nox erat concubia et omnia, iudices, canentia sub sideribus muta erant. MONTANVS IVLIVS qui comes ---fuit egregius poeta, aiebat illum imitari uoluisse VERGILL descriptionem:
Nox erat et terras animalia fessa per omnis Alituum pecudumque genus sopor altus habebat.
Virg. A. 8.26-27 At Vergilio imitationem bene cessisse, qui illos optimos uersus VARRONIS expressisset in melius:
p.313
Desierant latrare canes urbesque silebant; Omnia noctis erant placida composta quiete.
Solebat OVIDIVS de his uersibus dicere, fieri potuisse longe meliores, si secundi uersus ultima pars abscideretur et sic desineret:
Omnia noctis erant.
Varro quem uoluit sensum optime explicuit, Ouidius in illius uersu suum sensum inuenit: aliut enim intercisus uersus significaturus est, aliut totus significat.
b.196