Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

“Senex luxuriaris.” respondeo tibi: adulescens enim nauigaui. “Ego,” inquit, “iam desii, tu nondum.” non miror si prior desisti; prior coeperas. MENTONIS. Quod gaudium accepisti † uere luxurior. Pompei SILONIS. Si modo emendatus est filius meus — solet enim etiam luxuria dissimulari — suo quisque ordine reus sit. Vis me ducere uxorem? si nouercam haberes, iam abdicatus esses. VIBI GALLI. Conuiuae certe tui dicunt: bibamus, moriendum est. si intellego, hoc nulli magis in domo dicitur quam mihi. Ostendi tibi tua uitia quae in te non uidebas. Adliga me, dum te custodias. P. Asprenatis. Quia nihil proficiebam obiurgando, uolui illi uitam suam ostendere. IVNI OTHONIS. Malam causam haberem, si alium accusatorem haberem; malam causam haberem, si te filium non haberem.

Pars altera. IVNI GALLIONIS. A laudibus patris incipiam. Fuit adulescens temperatissimus et lubricum tempus sine infamia transiit; duxit uxorem, filium sustulit, ad aetatem perduxit. iam senex factus est, nisi quod sibi nondum uidetur; luxuria usque eo profecit, ut accusem. Senex

b.168
amans, senex ebrius, circumdatus sertis et delibutus unguentis et in praeteritos annos se retro agens et ualidius in
p.218
uoluptatibus quam iuuenis exultans, nonne portentum est? Luxuriosus adulescens peccat; at senex luxuriosus insanit; aetas exhaurit, uitia lasciuiunt. Papiri FABIANI. Nauem in portu mergis. Alter solito tempore labitur, alter insolito; alter alieno, alter suo; alter annos sequitur, alter senectuti repugnat. Non est luxuria tua qualem uideri uelis: non simulas enim ista, sed facis, nec amantem agis, sed amas, nec potantem adumbras, sed bibis, nec dedoces bona dissipare, sed dissipas. Nemo, puto, uitia quae odit imitatur. quis imperator ob hoc ipse de proelio fugit, ut bene pugnaret exercitus? quis ut ambitum comprimeret, ipse honores mercatus est? quis ut seditionem leniret, turbauit rempublicam? Non coercet uitia qui prouocat.

Latro sic diuisit: an ob hoc accusari pater possit. Hic illam uolgarem quaestionem posuit, quam solebat fastidire: scilicet minime hoc patri obici solere; luxuriam non magis quam auaritiam, quam iracundiam. non uitia patris accusari solere, sed morbum. An ut possit aliquid praeter dementiam obici patri, luxuria non possit. “Alioqui filiis,” inquit, “abdicare permittitis.” Hic de suo consumit. Etiamsi ob hoc accusari pater potest, an a tali

p.219
filio possit? Hic uitiorum exprobratio. Sic ebrietatem patri obicis ebrius, sic petulantiam iniuriae damnatus. Etiamsi ob hoc accusari potest, etiamsi a tali filio, an si ad castigandum filium hoc consilio usus est, damnandus sit. Ait enim adulescens: quolibet alio genere debuisti me obiurgare. Quid
b.169
si adulterium uelles uindicare committendo? turpe est sic castigare uitia, ut imiteris. Deinde an consilio luxurietur. non enim concedit hoc filius: “alioqui,” inquit, “quare, si coepisti sic emendare filium, cum emendaueras, non desinis?”

CESTIVS a parte patris aiebat simulationem luxuriae significandam magis quam profitendam. Ita, inquit, apparebit illum simulasse, si etiamnunc simulat; si desinit simulare, ostendit, iam sibi nihil opus esse eo consilio, quasi filius emendatus sit; emendatum autem esse non concessit et adsidue dixit nihil magis se quam interuallum hoc luxuriae timere; intermissa uitia uehementius surgere. Latro aperte putabat simulationem confitendam. Incipio, inquit, non tantum honestum senem sed prudentem defendere, si quod uitium uideri poterat efficio consilium. Quare potius significet quam dicat frugi

p.220
se esse? BLANDVS hac figura declamauit filium et pro abdicato respondit.

CESTIVS aiebat, adulescentis partem diligentius colorandam: facere illum rem non inprobam; nam ita patri non remittere quod a patre ipsi remissum sit. Itaque sic narrauit, ut suam quoque luxuriam imputaret patri. non seueram fuisse disciplinam, non bene institutae domus legem, quae posset adulescentis mores formare et a uitiis aetatis abducere. “Quodammodo,” inquit, “ad luxuriam a patre praemissus sum --- unguento canis madentis et commissatorem senem; itaque nulli nimis luxuriosus, sed parum sanus uidebatur. Merito in adulescentibus non omnem luxuriam uindicant: cito desinunt. Desii, cum haberem

b.170
luxuriae istius exemplum. Quaeritis, quae res mihi remedio fuerit? aetas: illa quae faciebam iam putabam me non decere.”

Hunc sensum ipse CESTIVS sano genere dixit; Flauum Alfium auditorem suum, qui eandem rem lasciuius dixerat, obiurgauit. FLAVVS hoc modo dixit: cum desidiae se eripuisset, paulatim se ad frugalitatem redisse et odio sibi uitium suum factum. “Hoc fuit,” inquit, “quare desinerem: sentiebam, inquit, me senem fieri.” CESTIVS hoc aiebat dulcius quidem esse, sed

p.221
corripuit extremam sententiam. “Incredibile est,” inquit, “cum iuuenis sit, sensisse illum se senem fieri, et nolim uideri tam diu luxuriatum donec sentiret sensum defieri.”

FVSCVS ARELLIVS dixit: non accusaturus patrem, set me defensurus sum, ne aliena luxuria male audiam. consilium luxuriante filio conceptum emendato est superuacuum. In narratione hunc colorem habuit: subito furore conlapsam patri mentem. Meretricem uid pendentem collo senis et parasitorum circumfusum patri gregem, turpes cum riualibus rixas et ebrietati nocturnae additum diem. Putaui initio et ego consilium esse, non morbum: desii luxuriari; desinet, inquam, si propter me coepit. permanet in iuuenalibus uitiiset turpius luxuriosus et diutius. Quid faciam?

si suo more emendare patrem uolo, luxuriandum est. SILO POMPEIVS patronum adulescenti dedit; quod non putabat in accusatoris persona Latro faciendum, ut aliquis per patronum accusaret patrem. RVFVS VIBIVS a parte adulescentis: festiuum senem! in honorem filii sui ebrius fit. In narratione hoc usus est colore: solutum patrem; iam mentem eius labentem laudare coepisse luxuriam;

p.222
dicere eos felicius agere, qui
b.171
usque sibi amare permitterent; necessarium tantum habere, quantum acceperant; obiurgare interim, quasi non † commorarent. “Rusticum,” inquit, “iuuenem! praematura,” inquit, “seueritas non est frugalitas set tristitia:o quid tu senex facies?” Non creditis haec illum dixisse, qui uitia etiam cum obiurgare uult,

luxuriatur? ARGENTARIVS hoc colore declamauit: duo luxuriantur una in domo: alter iuuenis, alter senex; alter filius, alter pater; uterque aeque licenti cultu per publicum incedit. alter uobis hoc ait: concessis aetati uoluptatibus utor et iuuenali lege defungor; bona ego aetate coepi; simul primum hoc tirocinium adulescentiae quasi debitum ac solemne persoluero, reuertar ad bonos mores. id facio quod pater meus fecit, cum iuuenis esset. negabit? qui qualem causam habeat uideritis; faciat etiamsi non quod oportet fieri, at quod solet. Alter ait: scio me nouum ciuitatis miraculum incedere, luxuriosum senem, sed hoc castigandi genus commouentius uisum; ut emendarem filium, ipse peccare coepi. Ita si auos uiueret, ut nemo in domo luxuriosus esset, tres luxuriosi fuissetis.

p.223

A parte patris GLYCON SPYRIDION dixit: e)gw\ me\n a)/kwn dapanw=, su\ d' ou) pau/h|. AGROITAS MASSILIENIS longe uiuidiorem sententiam dixit quam ceteri Graeci declamatores, qui in hac controuersia tamquam riuales iocati sunt. Dicebat autem Agroitas inculta, ut scires illum inter Graecos non fuisse, sententiis fortibus, ut scires illum inter Romanos fuisse. Sententia quae laudabatur haec fuit: e)pi\ th=s a)swti/as tou=to diapefwnh/kamen: su\ me\n dapana=|s h(do/menos, e)gw\ de\

b.172
a)niw/menos. DAMAS SCOMBRVS: CTHTH MENNN a)swti/an a)swteu/h|.

DIOCLES CARYSTIVS:ei) de\ xari/essai sa/rkese)k th=s a)swti/as metaba/llontai. HERMAGORAS raras sententias dicebat sed argutas, et quae auditorem diligentem penitus adficerent, securum et neglegentem transcurrerent. In hac controuersia dixit: w)= tu/xhs deinh=s! tau=ta e)pita/ttontes a)llh/lois e)poiou=men. BARBARVS dixit uulgarem sensum satis uulgariter: gnw/sh|, te/knon, o(/ti nou=s a)kmh\n u(panqei=.

p.224
Elegantius hoc conposuit Hispo ROMANIVS: placet uobis frugalitas mea, quod patrimonium seruaui, quod acquisiui, quod uxorem mature duxi, semper dilexi, quod ab omni me tutum fabula praestiti. Illud adfirmo, nihil tota uita frugalius feci. Rem ab omnibus dictam celerrime SYRIACVS VALLIVS dixit: fili, quando uis desinamus.

Porci Latronis. Quamquam eo prolapsi iam mores ciuitatis sunt, ut nemo ad suspicanda adulteria nimium credulus

b.173
possit uideri, tamen ego adeo longe ab eo uitio afui, ut magis timeam, ne quis in me aut nimiam patientiam aut nimium stuporem arguat, quod tam seram querellam detuli. non accuso adulteram nisi diuitem factam; ex ea domo ream protraho, in qua iam nihil meum est. Cum ego tamdiu peregrinatus sim, nullum
p.225
periculum terra marique fugerim, plus intra unam uiciniam quam ego toto mari quaesiuit. post tantos inpudicitiae quaestus si tacere possum, confitendum habeo in hac me causa afuisse, ut in accessionem patrimoni peregrinando cum uxore certarem. Illud, iudices, mihi tormentum est, quod notata iudicio uestro ut multiplicatam dotem perdat, plus tamen ex quaestu habitura est quam quantum damnatae perdendum est; tantum in istam diues amator effudit, ut post poenam quoque expediat fuisse adulteram. Quae praeceperim uxori proficiscens, scio;

cetera quemadmodum adulescens formosus, diues, ignotus, in uiciniam formosae et in absentia uiri nimium liberae mulieris commigrauerit, quemadmodum adsidua satietate cottidianae per diem noctemque libidinis exhaustis uiribus perierit, interrogate rumorem. Vos interrogo, iudices, quid offici mei fuerit: poteram ego saluo pudore meo nihil de hereditate suspicari, in quam etiam nomine auctoris ab uxore dictus sum? Veni nihil aliud quam ut fortunam meam querar; nam causam melius uos nostis.

Tempus est, iudices, de uxore marito credi, mulierem tam formosam amari potuisse: pudica forte sic amari, ne sollicitaretur, potuit; neque est quod

b.174
dicat: non in meo istud arbitrio positum erat. Erratis uos, iudices, si non maius ad sollicitandam matronam putatis inritamentum spem corrumpendi,
p.226
quam faciem quamuis amabilem et uenustam. Si tantum in formosa sperari posset quantum placere potest, omnes formosae in se uniuersos oculos conuerterent. Matrona quae tuta esse aduersus sollicitatoris lasciuiam uolet, prodeat in tantum ornata tis qui inpudica, si nihil aliud, uerecundia annorum remouere possint; ferat iacentis in terram oculos; aduersus officiosum salutatorem inhumana potius quam inuerecunda sit; etiam in necessaria resalutandi uice multo rubore confusa sit. sic se in uerecundiam pignoret; longe ante inpudicitiam neget suam ore quam uerbo. in has seruandae integritatis custodias nulla libido inrumpet.